Haller's Concordance: PORTICUS
- et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis iuxta mensuram latitudinis templi et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi 3 Ki. 6:3
- et porticum columnarum fecit quinquaginta cubitorum longitudinis et triginta cubitorum latitudinis et alteram porticum in facie maioris porticus et columnas et epistylia super columnas 3 Ki. 7:6
- dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus et templi et cellariorum et cenaculi et cubiculorum in adytis et domus propitiationis 1 Par. 28:11
- contra viginti cubitos atrii interioris et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris ubi erat porticus iuncta porticui triplici Ezec. 42:3
- ubi erant gazofilacia in superioribus humiliora quia subportabant porticus quae ex illis eminebant de inferioribus et de mediis aedificii Ezec. 42:5
- et paries per circuitum ambiens quattuor atriola et culinae fabricatae erant subter porticus per gyrum Ezec. 46:23
- est autem Hierosolymis super Probatica piscina quae cognominatur hebraice Bethsaida quinque porticus habens Jn. 5:2