Haller's Concordance: POSSEDERANT
- tulitque Sarai uxorem suam et Loth filium fratris sui universamque substantiam quam possederant et animas quas fecerant in Haran et egressi sunt ut irent in terram Chanaan cumque venissent in eam Gen. 12:5
- ceperuntque omnia quae possederant camelorum quinquaginta milia et ovium ducenta quinquaginta milia asinos duo milia et animas hominum centum milia 1 Par. 5:21
- et in monte Sion erit salvatio et erit sanctus et possidebit domus Iacob eos qui se possederant Abd. 1:17
- quae qui possederant occidebant et non dolebant et vendebant ea dicentes benedictus Dominus divites facti sumus et pastores eorum non parcebant eis Zach. 11:5