Haller's Concordance: ABSIT
- absit a te ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio fiatque iustus sicut impius non est hoc tuum qui iudicas omnem terram nequaquam facies iudicium Gen. 18:25
- respondit Ioseph absit a me ut sic agam qui furatus est scyphum ipse sit servus meus vos autem abite liberi ad patrem vestrum Gen. 44:17
- absit a nobis hoc scelus ut recedamus a Domino et eius vestigia relinquamus extructo altari ad holocausta et sacrificia et victimas offerendas praeter altare Domini Dei nostri quod extructum est ante tabernaculum eius Josu. 22:29
- responditque populus et ait absit a nobis ut relinquamus Dominum et serviamus diis alienis Josu. 24:16
- propterea ait Dominus Deus Israhel loquens locutus sum ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum nunc autem dicit Dominus absit hoc a me sed quicumque glorificaverit me glorificabo eum qui autem contemnunt me erunt ignobiles 1 Ki. 2:30
- absit autem a me hoc peccatum in Domino ut cessem orare pro vobis et docebo vos viam bonam et rectam 1 Ki. 12:23
- qui dixit ei absit non morieris neque enim faciet pater meus quicquam grande vel parvum nisi prius indicaverit mihi hunc ergo celavit me pater meus sermonem tantummodo nequaquam erit istud 1 Ki. 20:2
- et ait Ionathan absit hoc a te neque enim fieri potest ut si certo cognovero conpletam patris mei esse malitiam contra te non adnuntiem tibi 1 Ki. 20:9
- num hodie coepi consulere pro eo Deum absit hoc a me ne suspicetur rex adversus servum suum rem huiuscemodi in universa domo patris mei non enim scivit servus tuus quicquam super hoc negotio vel modicum vel grande 1 Ki. 22:15
- respondensque Ioab ait absit absit hoc a me non praecipito neque demolior 2 Ki. 20:20
- dicens absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam et sanguinem virorum istorum bibam quia in periculo animarum suarum adtulerunt mihi aquam et ob hanc causam noluit bibere haec fecerunt tres robustissimi 1 Par. 11:19
- absit a me ut iustos vos esse iudicem donec deficiam non recedam ab innocentia mea Job 27:5
- ideo viri cordati audite me absit a Deo impietas et ab Omnipotente iniquitas Job 34:10
- et ait Iudas absit istam rem facere ut fugiamus ab eis et si adpropiavit tempus nostrum moriamur in virtute propter fratres nostros et non inferamus crimen gloriae nostrae 1 Ma. 9:10
- et adsumens eum Petrus coepit increpare illum dicens absit a te Domine non erit tibi hoc Mt. 16:22
- veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis quo audito dixerunt illi absit Lk. 20:16
- ait autem Petrus absit Domine quia numquam manducavi omne commune et inmundum Acts 10:14
- quid enim si quidam illorum non crediderunt numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit absit Rom. 3:3
- absit alioquin quomodo iudicabit Deus mundum Rom. 3:6
- legem ergo destruimus per fidem absit sed legem statuimus Rom. 3:31
- absit qui enim mortui sumus peccato quomodo adhuc vivemus in illo Rom. 6:2
- quid ergo peccavimus quoniam non sumus sub lege sed sub gratia absit Rom. 6:15
- quid ergo dicemus lex peccatum est absit sed peccatum non cognovi nisi per legem nam concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret non concupisces Rom. 7:7
- quod ergo bonum est mihi factum est mors absit sed peccatum ut appareat peccatum per bonum mihi operatum est mortem ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum Rom. 7:13
- quid ergo dicemus numquid iniquitas apud Deum absit Rom. 9:14
- dico ergo numquid reppulit Deus populum suum absit nam et ego Israhelita sum ex semine Abraham tribu Beniamin Rom. 11:1
- dico ergo numquid sic offenderunt ut caderent absit sed illorum delicto salus gentibus ut illos aemulentur Rom. 11:11
- nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis absit 1 Cor. 6:15
- quod si quaerentes iustificari in Christo inventi sumus et ipsi peccatores numquid Christus peccati minister est absit Gal. 2:17
- lex ergo adversus promissa Dei absit si enim data esset lex quae posset vivificare vere ex lege esset iustitia Gal. 3:21
- mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo Gal. 6:14