Haller's Concordance: POSSESSIONE
- erat autem dives valde in possessione argenti et auri Gen. 13:2
- si ager emptus et non de possessione maiorum sanctificatus fuerit Domino Lev. 27:22
- et Levita qui intra portas tuas est cave ne derelinquas eum quia non habet aliam partem in possessione tua Dt. 14:27
- et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum Dominus enim ipse est hereditas eorum sicut locutus est illis Dt. 18:2
- non adsumes et transferes terminos proximi tui quos fixerunt priores in possessione tua quam Dominus Deus tuus dabit tibi in terra quam acceperis possidendam Dt. 19:14
- in funiculo et possessione filiorum Iuda quia maior erat et idcirco possederunt filii Symeon in medio hereditatis eorum Josu. 19:9
- ossa quoque Ioseph quae tulerant filii Israhel de Aegypto sepelierunt in Sychem in parte agri quem emerat Iacob a filiis Emmor patris Sychem centum novellis ovibus et fuit in possessione filiorum Ioseph Josu. 24:32
- e contrario agunt et nituntur eicere nos de possessione quam tradidisti nobis 2 Par. 20:11
- hii sunt itaque principes provinciae qui habitaverunt in Hierusalem et in civitatibus Iuda habitavit unusquisque in possessione sua in urbibus suis Israhel sacerdotes Levitae Nathinnei et filii servorum Salomonis 2 Esd. 11:3
- et reliqui ex Israhel sacerdotes et Levitae in universis civitatibus Iuda unusquisque in possessione sua 2 Esd. 11:20
- quam multa sunt opera tua Domine omnia in sapientia fecisti impleta est terra possessione tua Ps. 104:24
- posuit eum dominum domus suae et principem in omni possessione sua Ps. 105:21
- principium sapientiae posside sapientiam et in omni possessione tua adquire prudentiam Pr. 4:7
- et dabitur pluvia semini tuo ubicumque seminaveris in terra et panis frugum terrae erit uberrimus et pinguis pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose Isa. 30:23
- et non accipiet princeps de hereditate populi per violentiam et de possessione eorum sed de possessione sua hereditatem dabit filiis suis ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua Ezec. 46:18
- de possessione autem Levitarum et de possessione civitatis in medio partium principis erit inter terminum Iuda et inter terminum Beniamin et ad principem pertinebit Ezec. 48:22