Haller's Concordance: POSSESSIONES
- emit igitur Ioseph omnem terram Aegypti vendentibus singulis possessiones suas prae magnitudine famis subiecitque eam Pharaoni Gen. 47:20
- praeter terram sacerdotum quae a rege tradita fuerat eis quibus et statuta cibaria ex horreis publicis praebebantur et idcirco non sunt conpulsi vendere possessiones suas Gen. 47:22
- et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israhel et possessiones Aegyptiorum ut nihil omnino intereat ex his quae pertinent ad filios Israhel Ex. 9:4
- anno iobelei redient omnes ad possessiones suas Lev. 25:13
- re vera induxisti nos in terram quae fluit rivis lactis et mellis et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum an et oculos nostros vis eruere non venimus Num. 16:14
- istis dividetur terra iuxta numerum vocabulorum in possessiones suas Num. 26:53
- remanserant autem filiorum Israhel septem tribus quae necdum acceperant possessiones suas Josu. 18:2
- quia non est inter vos pars Levitarum sed sacerdotium Domini est eorum hereditas Gad autem et Ruben et dimidia tribus Manasse iam acceperant possessiones suas trans Iordanem ad orientalem plagam quas dedit eis Moses famulus Domini Josu. 18:7
- hae sunt possessiones quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun et principes familiarum ac tribuum filiorum Israhel in Silo coram Domino ad ostium tabernaculi testimonii partitique sunt terram Josu. 19:51
- ait ergo ei rex quid ultra loqueris fixum est quod locutus sum tu et Siba dividite possessiones 2 Ki. 19:29
- et huius filius Suthala et huius filius Ezer et Elad occiderunt autem eos viri Geth indigenae quia descenderant ut invaderent possessiones eorum 1 Par. 7:21
- relinquentes suburbana et possessiones suas et transeuntes ad Iudam et Hierusalem eo quod abiecisset eos Hieroboam et posteri eius ne sacerdotio Domini fungerentur 2 Par. 11:14
- cumque haec fuissent rite celebrata egressus est omnis Israhel qui inventus fuerat in urbibus Iuda et fregerunt simulacra succideruntque lucos demoliti sunt excelsa et altaria destruxerunt non solum de universo Iuda et Beniamin sed de Ephraim quoque et Manasse donec penitus everterent reversique sunt omnes filii Israhel in possessiones et civitates suas 2 Par. 31:1
- erat autem eleganti aspectu nimis cui vir suus reliquerat divitias multas et familiam copiosam ac possessiones armentis boum et gregibus ovium plenas Jud. 8:7
- noli adtendere ad possessiones iniquas et ne dixeris est mihi sufficiens vita nihil enim proderit in tempore vindictae et obductionis Sir. 5:1
- sed et nos rescripsimus vobis pecora nostra et possessiones nostrae vestrae sunt et vestra nostra mandavimus itaque haec nuntiari vobis 1 Ma. 12:23
- cum audisset autem adulescens verbum abiit tristis erat enim habens multas possessiones Mt. 19:22
- qui contristatus in verbo abiit maerens erat enim habens possessiones multas Mk. 10:22
- possessiones et substantias vendebant et dividebant illa omnibus prout cuique opus erat Acts 2:45
- et qui negotiantur negotiantur in rapina. quamdiu exornant civitates et domos suas et possessiones et personas suas, 4 Esd. 16:48