Haller's Concordance: POSSESSIONIBUS
- reliquos autem quos genueris post eos tui erunt et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis Gen. 48:6
- si redemptae non fuerint in iobeleo revertentur ad dominos quia domus urbium leviticarum pro possessionibus sunt inter filios Israhel Lev. 25:33
- praecipe filiis Israhel ut dent Levitis de possessionibus suis Num. 35:2
- ipsaeque urbes quae dabuntur de possessionibus filiorum Israhel ab his qui plus habent plures auferentur et qui minus pauciores singuli iuxta mensuram hereditatis suae dabunt oppida Levitis Num. 35:8
- dederuntque filii Israhel de possessionibus suis iuxta imperium Domini civitates et suburbana earum Josu. 21:3
- qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis Israhel et sacerdotes Levitae et Nathinnei 1 Par. 9:2
- convocavit igitur David omnes principes Israhel duces tribuum et praepositos turmarum qui ministrabant regi tribunos quoque et centuriones et qui praeerant substantiae et possessionibus regis filiosque suos cum eunuchis et potentes et robustissimos quosque in exercitu Hierusalem 1 Par. 28:1