Haller's Concordance: POSSIDEBITIS
- recordare Abraham Isaac et Israhel servorum tuorum quibus iurasti per temet ipsum dicens multiplicabo semen vestrum sicut stellas caeli et universam terram hanc de qua locutus sum dabo semini vestro et possidebitis eam semper Ex. 32:13
- et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum fratres autem vestros filios Israhel ne opprimatis per potentiam Lev. 25:46
- dixitque Dominus ad Aaron in terra eorum nihil possidebitis nec habebitis partem inter eos ego pars et hereditas tua in medio filiorum Israhel Num. 18:20
- praecepitque Moses filiis Israhel dicens haec erit terra quam possidebitis sorte et quam iussit dari Dominus novem tribubus et dimidiae tribui Num. 34:13
- ecce morior in hac humo non transibo Iordanem vos transibitis et possidebitis terram egregiam Dt. 4:22
- disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram et possidebitis eas quae maiores et fortiores vobis sunt Dt. 11:23
- Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie vestra et possidebitis terram sicut vobis pollicitus est Josu. 23:5
- idcirco dices ad eos haec dicit Dominus Deus qui in sanguine comeditis et oculos vestros levatis ad inmunditias vestras et sanguinem funditis numquid terram hereditate possidebitis Ezec. 33:25
- stetistis in gladiis vestris fecistis abominationes et unusquisque uxorem proximi sui polluit et terram hereditate possidebitis Ezec. 33:26
- haec dicit Dominus Deus hic est terminus in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israhel quia Ioseph duplicem funiculum habet Ezec. 47:13
- possidebitis autem eam singuli aeque ut frater suus quam levavi manum meam ut darem patribus vestris et cadet terra haec vobis in possessionem Ezec. 47:14
- in patientia vestra possidebitis animas vestras Lk. 21:19