Haller's Concordance: POSSIDERE
- surgite et transite torrentem Arnon ecce tradidi in manu tua Seon regem Esebon Amorreum et terram eius incipe possidere et committe adversum eum proelium Dt. 2:24
- dixitque Dominus ad me ecce coepi tradere tibi Seon et terram eius incipe possidere eam Dt. 2:31
- ut custodiatis universa mandata illius quae ego hodie praecipio vobis et possitis introire et possidere terram ad quam ingredimini Dt. 11:8
- Dominus ergo Deus Israhel subvertit Amorreum pugnante contra illum populo suo Israhel et tu nunc vis possidere terram eius Judg. 11:23
- quod audire te volui et tibi dicere coram cunctis sedentibus et maioribus natu de populo meo si vis possidere iure propinquitatis eme et posside sin autem tibi displicet hoc ipsum indica mihi ut sciam quid facere debeam nullus est enim propinquus excepto te qui prior es et me qui secundus sum at ille respondit ego agrum emam Ruth 4:4
- nec est satiatus venter eius et cum habuerit quae cupierat possidere non poterit Job 20:20
- et adduxit eos ad terminum sanctificatum suum montem istum quem possedit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et possidere eos fecit in funiculo hereditatem Ps. 78:54
- ut diripias spolia et invadas praedam ut inferas manum tuam super eos qui deserti fuerant et postea restituti et super populum qui est congregatus ex gentibus qui possidere coepit et esse habitator umbilici terrae Ezec. 38:12
- sed semen pacis erit vinea dabit fructum suum et terra dabit germen suum et caeli dabunt rorem suum et possidere faciam reliquias populi huius universa haec Zach. 8:12
- nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris Mt. 10:9
- hoc autem dico fratres quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebit 1 Cor. 15:50
- ut abstineatis vos a fornicatione ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore 1 Th. 4:4
- dicens quoniam terra, in quam introistis possidere hereditatem eius, terra polluta est coinquinationibus alienigenarum terrae, et inmunditiae illorum repleverunt eam totam inmunditia sua. 3 Esd. 8:84