Haller's Concordance: POSSIT
- dixitque maior ad minorem pater noster senex est et nullus virorum remansit in terra qui possit ingredi ad nos iuxta morem universae terrae Gen. 19:31
- cui soror pueri vis inquit ut vadam et vocem tibi hebraeam mulierem quae nutrire possit infantulum Ex. 2:7
- sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum adsumet vicinum suum qui iunctus est domui eius iuxta numerum animarum quae sufficere possunt ad esum agni Ex. 12:4
- subter coronam erunt circuli aurei ut mittantur vectes per eos et possit mensa portari Ex. 25:27
- quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte ita insertas ut ansa contra ansam veniat et altera alteri possit aptari Ex. 26:5
- nec non et alios duos anulos aureos qui ponendi sunt in utroque latere superumeralis deorsum quod respicit contra faciem iuncturae inferioris ut aptari possit cum superumerali Ex. 28:27
- contra coronam misitque in eos vectes ut possit mensa portari Ex. 37:14
- fecitque ei coronam aureolam per gyrum et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et possit altare portari Ex. 37:27
- ut possit sciri quo tempore mundum quid vel inmundum sit Lev. 14:57
- si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino ut possit esse placabilis Lev. 22:29
- ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti time Deum tuum ut vivere possit frater tuus apud te Lev. 25:36
- numquid ovium et boum multitudo caedetur ut possit sufficere ad cibum vel omnes pisces maris in unum congregabuntur ut eos satient Num. 11:22
- quis dinumerare possit pulverem Iacob et nosse numerum stirpis Israhel moriatur anima mea morte iustorum et fiant novissima mea horum similia Num. 23:10
- et possit exire et intrare ante eos et educere illos vel introducere ne sit populus Domini sicut oves absque pastore Num. 27:17
- Domine Deus tu coepisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam manumque fortissimam neque enim est alius Deus vel in caelo vel in terra qui possit facere opera tua et conparari fortitudini tuae Dt. 3:24
- ut confugiat ad eas qui occiderit nolens proximum suum nec fuerit inimicus ante unum et alterum diem et ad harum aliquam urbium possit evadere Dt. 4:42
- quid est omnis caro ut audiat vocem Dei viventis qui de medio ignis loquitur sicut nos audivimus et possit vivere Dt. 5:26
- sternens diligenter viam et in tres aequaliter partes totam terrae tuae provinciam divides ut habeat e vicino qui propter homicidium profugus est quo possit evadere Dt. 19:3
- videte quod ego sim solus et non sit alius deus praeter me ego occidam et ego vivere faciam percutiam et ego sanabo et non est qui de manu mea possit eruere Dt. 32:39
- ut confugiat ad eas quicumque animam percusserit nescius et possit evadere iram proximi qui ultor est sanguinis Josu. 20:3
- quam ob rem considera et recogita quid facias quoniam conpleta est malitia adversum virum tuum et adversus domum tuam et ipse filius est Belial ita ut nemo ei possit loqui 1 Ki. 25:17
- dabis ergo servo tuo cor docile ut iudicare possit populum tuum et discernere inter malum et bonum quis enim potest iudicare populum istum populum tuum hunc multum 3 Ki. 3:9
- in summitate autem basis erat quaedam rotunditas dimidii cubiti ita fabrefacta ut luter desuper possit inponi habens celaturas suas et scalpturas varias ex semet ipso 3 Ki. 7:35
- ascendit quoque Baasa rex Israhel in Iudam et aedificavit Rama ut non possit quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Iudae 3 Ki. 15:17
- quinam illi sunt in universis diis terrarum qui eruerunt regionem suam de manu mea ut possit eruere Dominus Hierusalem de manu mea 4 Ki. 18:35
- dixitque Amasias ad hominem Dei quid ergo fiet de centum talentis quae dedi militibus Israhel et respondit ei homo Dei habet Dominus unde tibi dare possit multo his plura 2 Par. 25:9
- quis est de universis diis gentium quas vastaverunt patres mei qui potuerit eruere populum suum de manu mea ut possit etiam Deus vester eruere vos de hac manu 2 Par. 32:14
- illa autem nullo modo consolari poterat sed cotidie exiliens circumspiciebat et circuibat vias omnes per quas spes remeandi videbatur ut procul videret eum si fieri possit venientem Tob. 10:7
- unum Deum caeli coluerunt qui et praecepit eis ut exirent inde et habitarent in Charam cumque cooperuisset omnem terram fames descenderunt in Aegyptum illicque per quadringentos annos sic multiplicati sunt ut dinumerari eorum non possit exercitus Jud. 5:9
- hac de causa cogitavi mecum dicens vadam ad faciem principis Holofernis ut indicem illi secreta illorum et ostendam illi quo aditu possit obtinere eos ita ut non cadat unus vir de exercitu eius Jud. 10:13
- Omnes servi regis, et cunctae, quae sub ditione eius sunt, norunt provinciae, quod sive vir, sive mulier non vocatus, interius atrium regis intraverit, absque ulla cunctatione statim interficiatur: nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementiae, atque ita possit vivere. Ego igitur quo modo ad regem intrare potero, quae triginta iam diebus non sum vocata ad eum? Esther 4:11
- et dixit: Domine Domine rex omnipotens, in ditione enim tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuae resistere voluntati, si decreveris salvare Israel. Esther 13:9
- si coeperimus loqui tibi forsitan moleste accipias sed conceptum sermonem tenere quis possit Job 4:2
- quare detraxistis sermonibus veritatis cum e vobis nullus sit qui possit arguere Job 6:25
- neque enim viro qui similis mei est respondebo nec qui mecum in iudicio ex aequo possit audiri Job 9:32
- et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu tua possit eruere Job 10:7
- non credit quod reverti possit de tenebris circumspectans undique gladium Job 15:22
- qui dicebant Deo recede a nobis et quasi nihil possit facere Omnipotens aestimabant eum Job 22:17
- et donec putabam vos aliquid dicere considerabam sed ut video non est qui arguere possit Iob et respondere ex vobis sermonibus eius Job 32:12
- adnuntiat de ea amico suo quod possessio eius sit et ad eam possit ascendere Job 36:33
- et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua Job 40:14
- quid prodest habere divitias stultum cum sapientiam emere non possit Pr. 17:16
- transivi ad contemplandam sapientiam erroresque et stultitiam quid est inquam homo ut sequi possit regem factorem suum Eccl. 2:12
- qui futurus est iam vocatum est nomen eius et scitur quod homo sit et non possit contra fortiorem se in iudicio contendere Eccl. 6:10
- considera opera Dei quod nemo possit corrigere quem ille despexerit Eccl. 7:13
- et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quae fiunt sub sole et quanto plus laboraverit ad quaerendum tanto minus inveniat etiam si dixerit sapiens se nosse non poterit repperire Eccl. 8:17
- testamenta saeculi posita sunt apud illum ne deleri possit diluvio omnis caro Sir. 44:19
- non est qui possit scire viam eius neque qui exquirat semitas eius Bar. 3:31
- sanguis enim eius in medio eius est super limpidissimam petram effudit illum non effudit illum super terram ut possit operiri pulvere Ezec. 24:7
- Respondentes ergo Chaldaei coram rege, dixerunt: Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere: sed neque regum quisquam magnus et potens verbum huiuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldaeo. Dan. 2:10
- A me ergo positum est hoc decretum, ut omnis populus, tribus, et lingua, quaecumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach, Misach, et Abdenago, dispereat, et domus eius vastetur: neque enim est alius Deus, qui possit ita salvare. Dan. 3:29
- Et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret: et putabit quod possit mutare tempora, et leges, et tradentur in manu eius usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis. Dan. 7:25
- exhortati itaque Iudae sermonibus bonis valde de quibus extolli possit impetus et animi iuvenum confortari statuerunt dimicare et confligere fortiter ut virtus de negotiis iudicaret eo quod civitas et sancta et templum periclitaretur 2 Ma. 15:17
- nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum coinquinare sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominem Mk. 7:15
- Iesus autem ait nolite prohibere eum nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me Mk. 9:39
- aut qui rex iturus committere bellum adversus alium regem non sedens prius cogitat si possit cum decem milibus occurrere ei qui cum viginti milibus venit ad se Lk. 14:31
- cum ergo his contradici non possit oportet vos sedatos esse et nihil temere agere Acts 19:36
- ad verecundiam vestram dico sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit iudicare inter fratrem suum 1 Cor. 6:5
- qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae secundum operationem qua possit etiam subicere sibi omnia Phil. 3:21
- non enim habemus pontificem qui non possit conpati infirmitatibus nostris temptatum autem per omnia pro similitudine absque peccato Heb. 4:15
- qui condolere possit his qui ignorant et errant quoniam et ipse circumdatus est infirmitate Heb. 5:2
- qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum qui possit salvum illum a morte facere cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia Heb. 5:7
- et ne quis possit emere aut vendere nisi qui habet caracter nomen bestiae aut numerum nominis eius Apoc. 13:17
- o Domine super nos, si permittes servo tuo, ut oremus coram te et des nobis semen cordis et sensui culturam unde fructum fiat, unde vivere possit omnis corruptus qui portabit locum hominis. 4 Esd. 8:6