Haller's Concordance: POSSUMUS
- responderunt Laban et Bathuel a Domino egressus est sermo non possumus extra placitum eius quicquam aliud tecum loqui Gen. 24:50
- qui responderunt non possumus donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei ut adaquemus greges Gen. 29:8
- non possumus facere quod petitis nec dare sororem nostram homini incircumciso quod inlicitum et nefarium est apud nos Gen. 34:14
- cui diximus ire non possumus si frater noster minimus descendet nobiscum proficiscemur simul alioquin illo absente non audemus videre faciem viri Gen. 44:26
- quibus ille respondit nolite timere num Dei possumus rennuere voluntatem Gen. 50:19
- nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terrae huius quia sicut panem ita eos possumus devorare recessit ab illis omne praesidium Dominus nobiscum est nolite metuere Num. 14:9
- nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad proelium ante filios Israhel donec introducamus eos ad loca sua parvuli nostri et quicquid habere possumus erunt in urbibus muratis propter habitatorum insidias Num. 32:17
- qui responderunt eis iuravimus illis in nomine Domini Dei Israhel et idcirco non possumus eos contingere Josu. 9:19
- filias nostras eis dare non possumus constricti iuramento et maledictione qua diximus maledictus qui dederit de filiabus suis uxorem Beniamin Judg. 21:18
- et ait rex Israhel ad Iosaphat est vir unus a quo possumus quaerere Domini voluntatem sed ego odi eum quia non prophetat mihi bonum sed malum omni tempore est autem Micheas filius Iembla dixitque Iosaphat ne loquaris rex hoc modo 2 Par. 18:7
- filii quippe sanctorum sumus et non possumus ita coniungi sicut et gentes quae ignorant Deum Tob. 8:5
- tunc vocavit ad se Tobias filium suum dixitque ei quid possumus dare viro isti sancto qui venit tecum Tob. 12:1
- digne eum invenire non possumus magnus fortitudine et iudicio et iustitia et enarrari non potest Job 37:23
- didici quod omnia opera quae fecit Deus perseverent in perpetuum non possumus eis quicquam addere nec auferre quae fecit Deus ut timeatur Eccl. 3:14
- Et nunc non possumus aperire os: confusio, et opprobrium facti sumus servis tuis, et his, qui colunt te. Dan. A:10
- respondens autem Iesus dixit nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum dicunt ei possumus Mt. 20:22
- at illi dixerunt ei possumus Iesus autem ait eis calicem quidem quem ego bibo bibetis et baptismum quo ego baptizor baptizabimini Mk. 10:39
- dicit ei Thomas Domine nescimus quo vadis et quomodo possumus viam scire Jn. 14:5
- dicentes quid faciemus hominibus istis quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Hierusalem manifestum et non possumus negare Acts 4:16
- non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui Acts 4:20
- et adprehensum eum ad Ariopagum duxerunt dicentes possumus scire quae est haec nova quae a te dicitur doctrina Acts 17:19
- non enim possumus aliquid adversus veritatem sed pro veritate 2 Cor. 13:8
- quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum 1 Th. 3:9
- nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec auferre quid possumus 1 Tim. 6:7
- sed quoniam multitudo magna est, et tempus hiberni est et non possumus in subdiali parte stare, et hoc opus non est nobis unius diei neque bidui, multum in his peccavimus, 3 Esd. 9:11