Haller's Concordance: POSTULA
- responditque rex Salomon et dixit matri suae quare postulas Abisag Sunamitin Adoniae postula ei et regnum ipse est enim frater meus maior me et habet Abiathar sacerdotem et Ioab filium Sarviae 3 Ki. 2:22
- apparuit Dominus Salomoni per somnium nocte dicens postula quod vis ut dem tibi 3 Ki. 3:5
- cumque transissent Helias dixit ad Heliseum postula quod vis ut faciam tibi antequam tollar a te dixitque Heliseus obsecro ut fiat duplex spiritus tuus in me 4 Ki. 2:9
- ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus dicens postula quod vis ut dem tibi 2 Par. 1:7
- postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae Ps. 2:8