Haller's Concordance: APERIENS
- cumque transissent quadraginta dies aperiens Noe fenestram arcae quam fecerat dimisit corvum Gen. 8:6
- igitur sescentesimo primo anno primo mense prima die mensis inminutae sunt aquae super terram et aperiens Noe tectum arcae aspexit viditque quod exsiccata esset superficies terrae Gen. 8:13
- aperiens cernensque in ea parvulum vagientem miserta eius ait de infantibus Hebraeorum est Ex. 2:6
- sin autem novam rem fecerit Dominus ut aperiens terra os suum degluttiat eos et omnia quae ad illos pertinent descenderintque viventes in infernum scietis quod blasphemaverint Dominum Num. 16:30
- et aperiens os suum devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia Num. 16:32
- et aperiens terra os suum devoravit Core morientibus plurimis quando conbusit ignis ducentos quinquaginta viros et factum est grande miraculum Num. 26:10
- tunc aperiens veritatem rei dixit ad eam ferrum numquam ascendit super caput meum quia nazareus id est consecratus Deo sum de utero matris meae si rasum fuerit caput meum recedet a me fortitudo mea et deficiam eroque ut ceteri homines Judg. 16:17
- aperiens autem Tobias senior os suum benedixit Dominum et dixit magnus es Domine in aeternum et in omnia saecula regnum tuum Tob. 13:1
- Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea: et aperiens os meum locutus sum, et dixi ad eum, qui stabat contra me: Domine mi, in visione tua dissolutae sunt compages meae, et nihil in me remansit virium. Dan. 10:16
- et aperiens os suum docebat eos dicens Mt. 5:2
- angelus autem Domini per noctem aperiens ianuas carceris et educens eos dixit Acts 5:19
- aperiens autem Philippus os suum et incipiens ab scriptura ista evangelizavit illi Iesum Acts 8:35
- aperiens autem Petrus os dixit in veritate conperi quoniam non est personarum acceptor Deus Acts 10:34