Haller's Concordance: APERIENTUR
- scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo aperientur oculi vestri et eritis sicut dii scientes bonum et malum Gen. 3:5
- statimque lini super oculos eius ex felle isto piscis quod portas tecum scias enim quoniam mox aperientur oculi eius et videbit pater tuus lumen caeli et in aspectu tuo gaudebit Tob. 11:8
- audite quoniam de rebus magnis locutura sum et aperientur labia mea ut recta praedicent Pr. 8:6
- tunc aperientur oculi caecorum et aures surdorum patebunt Isa. 35:5
- et aperientur portae tuae iugiter die et nocte non claudentur ut adferatur ad te fortitudo gentium et reges earum adducantur Isa. 60:11
- et cum supersignabitur saeculum quod incipiet pertransire, haec signa faciam: libri aperientur ante faciem firmamenti et omnes videbunt simul, 4 Esd. 6:20