Haller's Concordance: APERIET
- aperiet Dominus thesaurum suum optimum caelum ut tribuat pluviam terrae tuae in tempore suo benedicet cunctis operibus manuum tuarum et fenerabis gentibus multis et ipse a nullo fenus accipies Dt. 28:12
- portas vultus eius quis aperiet per gyrum dentium eius formido Job 41:14
- excelsa stulto sapientia in porta non aperiet os suum Pr. 24:7
- et in medio ecclesiae aperiet os illius adimplebit illum spiritu sapientiae et intellectus et stolam gloriae vestiet illum Sir. 15:5
- et in ecclesiis Altissimi aperiet os suum et in conspectu virtutis illius gloriabitur Sir. 24:2
- sicut viator sitiens ad fontem os aperiet et ab omni aqua proxima bibet et contra omnem palum sedebit et contra omnem sagittam aperiet faretram donec deficiat Sir. 26:15
- vita nequa hospitandi de domo in domum et ubi hospitabitur non fiducialiter aget nec aperiet os Sir. 29:30
- aperiet os suum in oratione et pro delictis suis deprecabitur Sir. 39:7
- et dabo clavem domus David super umerum eius et aperiet et non erit qui claudat et claudet et non erit qui aperiat Isa. 22:22
- oblatus est quia ipse voluit et non aperuit os suum sicut ovis ad occisionem ducetur et quasi agnus coram tondente obmutescet et non aperiet os suum Isa. 53:7