Haller's Concordance: POTENTIAM
- ne adfligas eum per potentiam sed metuito Deum tuum Lev. 25:43
- et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum fratres autem vestros filios Israhel ne opprimatis per potentiam Lev. 25:46
- sin autem postea non sederit animo tuo dimittes eam liberam nec vendere poteris pecunia nec opprimere per potentiam quia humiliasti eam Dt. 21:14
- contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam et stipulam siccam persequeris Job 13:25
- tu es Deus faciens mirabilia ostendens in populis potentiam tuam Ps. 77:14
- non sunt abscondita a filiis eorum a generatione sequenti narrante laudes Domini et potentiam eius et mirabilia eius quae fecit Ps. 78:4
- et in vinculis non dereliquit illum donec adferret illi sceptrum regni et potentiam adversus eos qui eum deprimebant et mendaces ostendit qui maculaverunt ipsum et dedit illi claritatem aeternam Wis. 10:14
- adleva manum tuam super gentes alienas ut videant potentiam tuam Sir. 36:3
- ut cognoscant gentes potentiam eius quia contra Dominum pugnare non est facile et secutus est a tergo potentes Sir. 46:8
- de omni corde suo laudavit Dominum et dilexit Deum qui fecit illum et dedit illi contra inimicos potentiam Sir. 47:10
- post ipsum surrexit filius sensatus et propter illum deiecit omnem potentiam inimicorum Sir. 47:14
- qui deiecisti reges ad perniciem et confregisti facile potentiam ipsorum et gloriosos de lecto suo Sir. 48:6
- Et cum steterit, conteretur regnum eius, et dividetur in quattuor ventos caeli: sed non in posteros eius, neque secundum potentiam illius, qua dominatus est. lacerabitur enim regnum eius etiam in externos, exceptis his. Dan. 11:4
- considerans Macchabeus adventum multitudinis et adparatum varium armorum ac ferocitatem bestiarum extendens manum in caelum prodigia facientem Dominum invocavit qui non secundum armorum potentiam sed prout ipsi placet dat dignis victoriam 2 Ma. 15:21
- fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis sui Lk. 1:51
- quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum Rom. 9:22
- in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omni patientia et longanimitate cum gaudio Col. 1:11
- vos autem exhonorastis pauperem nonne divites per potentiam opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia Jas. 2:6