Haller's Concordance: APERIETUR
- in die inquam illa aperietur os tuum cum eo qui fugit et loqueris et non silebis ultra erisque eis in portentum et scietis quia ego Dominus Ezec. 24:27
- et dixit Dominus ad me porta haec clausa erit non aperietur et vir non transiet per eam quoniam Dominus Deus Israhel ingressus est per eam eritque clausa Ezec. 44:2
- haec dicit Dominus Deus porta atrii interioris quae respicit ad orientem erit clausa sex diebus in quibus opus fit die autem sabbati aperietur sed et in die kalendarum aperietur Ezec. 46:1
- cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum aut pacifica voluntaria Domino aperietur ei porta quae respicit ad orientem et faciet holocaustum suum et pacifica sua sicut fieri solet in die sabbati et egredietur claudeturque porta postquam exierit Ezec. 46:12
- petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis Mt. 7:7
- omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur Mt. 7:8
- et ego vobis dico petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis Lk. 11:9
- omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur Lk. 11:10