Haller's Concordance: POTENTIS
- sedit in forti arcus eius et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Iacob inde pastor egressus est lapis Israhel Gen. 49:24
- non facies quod iniquum est nec iniuste iudicabis nec consideres personam pauperis nec honores vultum potentis iuste iudica proximo tuo Lev. 19:15
- sagittae potentis acutae cum carbonibus iuniperorum Ps. 120:4
- sicut sagittae in manu potentis ita filii iuventutis Ps. 127:4
- multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuenti Pr. 19:6
- noli resistere contra faciem potentis nec coneris contra ictum fluvii Sir. 4:32
- noli quaerere fieri iudex nisi si valeas virtute inrumpere iniquitates ne forte extimescas faciem potentis et ponas scandalum in agilitate tua Sir. 7:6
- pes fatui facilis in domum proximi et homo peritus confundetur a persona potentis Sir. 21:25
- super scutum potentis et super lanceam Sir. 29:16
- nam reliquerunt legem Potentis reges Iudae et contempserunt timorem Dei Sir. 49:6
- et viderunt exercitum fortem et oravit et dixit benedictus es salvator Israhel qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David et tradidisti castra alienigenarum in manus Ionathae filii Saul et armigeri eius 1 Ma. 4:30