Haller's Concordance: APERIRE
- omnes itaque filii Israhel surgentes de sedibus suis tetenderunt aciem in loco qui vocatur Baalthamar insidiae quoque quae circa urbem erant paulatim se aperire coeperunt Judg. 20:33
- tunc percussit Manahem Thapsam et omnes qui erant in ea et terminos eius de Thersa noluerant enim aperire ei et interfecit omnes praegnantes eius et scidit eas 4 Ki. 15:16
- nullus enim audebat cubiculum virtutis Assyriorum pulsando aut intrando aperire Jud. 14:10
- et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in iudicium Job 14:3
- ut recorderis et confundaris et non sit tibi ultra aperire os prae confusione tua cum placatus fuero tibi in omnibus quae fecisti ait Dominus Deus Ezec. 16:63
- Loquens ergo rex, ait Danieli: Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria: quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum. Dan. 2:47
- Et nunc non possumus aperire os: confusio, et opprobrium facti sumus servis tuis, et his, qui colunt te. Dan. A:10
- dicens transeamus per terram vestram ut eamus in terram nostram et nemo vobis nocebit tantum pedibus transibimus et nolebant eis aperire 1 Ma. 5:48
- alii dicebant haec verba non sunt daemonium habentis numquid daemonium potest caecorum oculos aperire Jn. 10:21
- incipiente autem Paulo aperire os dixit Gallio ad Iudaeos si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum o viri iudaei recte vos sustinerem Acts 18:14
- aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quae est in me Acts 26:18
- et vidi angelum fortem praedicantem voce magna quis est dignus aperire librum et solvere signacula eius Apoc. 5:2
- et nemo poterat in caelo neque in terra neque subtus terram aperire librum neque respicere illum Apoc. 5:3
- et ego flebam multum quoniam nemo dignus inventus est aperire librum nec videre eum Apoc. 5:4
- et unus de senioribus dicit mihi ne fleveris ecce vicit leo de tribu Iuda radix David aperire librum et septem signacula eius Apoc. 5:5
- et cantant novum canticum dicentes dignus es accipere librum et aperire signacula eius quoniam occisus es et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione Apoc. 5:9