Haller's Concordance: POTEST
- faciamque semen tuum sicut pulverem terrae si quis potest hominum numerare pulverem semen quoque tuum numerare poterit Gen. 13:16
- et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus iacere dixit enim non videbo morientem puerum et sedens contra levavit vocem suam et flevit Gen. 21:16
- expavit Isaac stupore vehementi et ultra quam credi potest admirans ait quis igitur ille est qui dudum captam venationem adtulit mihi et comedi ex omnibus priusquam tu venires benedixique ei et erit benedictus Gen. 27:33
- tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut harenam maris quae prae multitudine numerari non potest Gen. 32:12
- suggessimus domino meo non potest puer relinquere patrem suum si enim illum dimiserit morietur Gen. 44:22
- et ait Moses non potest ita fieri abominationes enim Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro quod si mactaverimus ea quae colunt Aegyptii coram eis lapidibus nos obruent Ex. 8:26
- dixitque Moses ad Aaron sume vas unum et mitte ibi man quantum potest capere gomor et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras Ex. 16:33
- ad perpetrandam fraudem tam in bove quam in asino et ove ac vestimento et quicquid damnum inferre potest ad deos utriusque causa perveniet et si illi iudicaverint duplum restituet proximo suo Ex. 22:9
- ad excogitandum fabre quicquid fieri potest ex auro et argento et aere Ex. 31:4
- ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et aere sculpendisque lapidibus et opere carpentario quicquid fabre adinveniri potest Ex. 35:33
- anima si praevaricans caerimonias per errorem in his quae Domino sunt sanctificata peccaverit offeret pro delicto suo arietem inmaculatum de gregibus qui emi potest duobus siclis iuxta pondus sanctuarii Lev. 5:15
- et quae tetigerit inmunditiam hominis vel iumenti sive omnis rei quae polluere potest et comederit de huiuscemodi carnibus interibit de populis suis Lev. 7:21
- vinum et omne quod inebriare potest non bibetis tu et filii tui quando intratis tabernaculum testimonii ne moriamini quia praeceptum est sempiternum in generationes vestras Lev. 10:9
- quod si pauper est et non potest manus eius invenire quae dicta sunt adsumet agnum pro delicto ad oblationem ut roget pro eo sacerdos decimamque partem similae conspersae oleo in sacrificium et olei sextarium Lev. 14:21
- hoc est sacrificium leprosi qui habere non potest omnia in emundationem sui Lev. 14:32
- bovem et ovem aure et cauda amputatis voluntarie offerre potes votum autem ex his solvi non potest Lev. 22:23
- si adtenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam et voluerit propinquus eius potest redimere quod ille vendiderat Lev. 25:25
- post venditionem potest redimi qui voluerit ex fratribus suis redimet eum Lev. 25:48
- animal autem quod immolari potest Domino si quis voverit sanctum erit Lev. 27:9
- animal inmundum quod immolari Domino non potest si quis voverit adducetur ante sacerdotem Lev. 27:11
- si statim ab anno incipientis iobelei voverit agrum quanto valere potest tanto aestimabitur Lev. 27:17
- dormierit cum altero viro et hoc maritus deprehendere non quiverit sed latet adulterium et testibus argui non potest quia non est inventa in stupro Num. 5:13
- vino et omni quod inebriare potest abstinebunt acetum ex vino et ex qualibet alia potione et quicquid de uva exprimitur non bibent uvas recentes siccasque non comedent Num. 6:3
- cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur quicquid ex vinea esse potest ab uva passa usque ad acinum non comedent Num. 6:4
- susceptaque rursum ab eo elevabit in conspectu Domini et sanctificata sacerdotis erunt sicut pectusculum quod separari iussum est et femur post haec potest bibere nazareus vinum Num. 6:20
- ventus autem egrediens a Domino arreptas trans mare coturnices detulit et dimisit in castra itinere quantum uno die confici potest ex omni parte castrorum per circuitum volabantque in aere duobus cubitis altitudine super terram Num. 11:31
- et narraverunt dicentes venimus in terram ad quam misisti nos quae re vera fluit lacte et melle ut ex his fructibus cognosci potest Num. 13:27
- quare nos fecistis ascendere de Aegypto et adduxistis in locum istum pessimum qui seri non potest qui nec ficum gignit nec vineas nec mala granata insuper et aquam non habet ad bibendum Num. 20:5
- et omne quod potest transire per flammas igne purgabitur quicquid autem ignem non potest sustinere aqua expiationis sanctificabitur Num. 31:23
- ne polluatis terram habitationis vestrae quae insontium cruore maculatur nec aliter expiari potest nisi per eius sanguinem qui alterius sanguinem fuderit Num. 35:33
- videte ergo diligenter ne moveamini contra eos neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium quia in possessionem Esau dedi montem Seir Dt. 2:5
- populum magnum atque sublimem filios Enacim quos ipse vidisti et audisti quibus nullus potest ex adverso resistere Dt. 9:2
- quando obsederis civitatem multo tempore et munitionibus circumdederis ut expugnes eam non succides arbores de quibus vesci potest nec securibus per circuitum debes vastare regionem quoniam lignum est et non homo nec potest bellantium contra te augere numerum Dt. 20:19
- respondens Anna nequaquam inquit domine mi nam mulier infelix nimis ego sum vinumque et omne quod inebriare potest non bibi sed effudi animam meam in conspectu Domini 1 Ki. 1:15
- si peccaverit vir in virum placari ei potest Deus si autem in Domino peccaverit vir quis orabit pro eo et non audierunt vocem patris sui quia voluit Dominus occidere eos 1 Ki. 2:25
- et ait Ionathan absit hoc a te neque enim fieri potest ut si certo cognovero conpletam patris mei esse malitiam contra te non adnuntiem tibi 1 Ki. 20:9
- octogenarius sum hodie numquid vigent sensus mei ad discernendum suave aut amarum aut delectare potest servum tuum cibus et potus vel audire ultra possum vocem cantorum atque cantricum quare servus tuus fit oneri domino meo regi 2 Ki. 19:35
- et ille ait precor ut dicas Salomoni regi neque enim negare tibi quicquam potest ut det mihi Abisag Sunamitin uxorem 3 Ki. 2:17
- et servus tuus in medio est populi quem elegisti populi infiniti qui numerari et supputari non potest prae multitudine 3 Ki. 3:8
- dabis ergo servo tuo cor docile ut iudicare possit populum tuum et discernere inter malum et bonum quis enim potest iudicare populum istum populum tuum hunc multum 3 Ki. 3:9
- quae respondit vivit Dominus Deus tuus quia non habeo panem nisi quantum pugillus capere potest farinae in hydria et paululum olei in lecytho en colligo duo ligna ut ingrediar et faciam illud mihi et filio meo ut comedamus et moriamur 3 Ki. 17:12
- ingredientem Hieu per portam et ait numquid pax esse potest Zamri qui interfecit dominum suum 4 Ki. 9:31
- quid ultra addere potest David cum ita glorificaveris servum tuum et cognoveris eum 1 Par. 17:18
- da mihi sapientiam et intellegentiam ut egrediar coram populo tuo et ingrediar quis enim potest hunc populum tuum digne qui tam grandis est iudicare 2 Par. 1:10
- ait Domine Deus patrum nostrorum tu es Deus in caelo et dominaris cunctis regnis gentium in manu tua est fortitudo et potentia nec quisquam tibi potest resistere 2 Par. 20:6
- Domine Deus Israhel iustus tu quoniam derelicti sumus qui salvaremur sicut die hac ecce coram te sumus in delicto nostro non enim stari potest coram te super hoc 1 Esd. 9:15
- tunc angelus Rafahel dixit ei audi me et ostendam tibi qui sunt quibus praevalere potest daemonium Tob. 6:16
- videbar quidem vobiscum manducare et bibere sed ego cibo invisibili et potu qui ab hominibus videri non potest utor Tob. 12:19
- Adonai Domine magnus es tu et praeclarus in virtute et quem superare nemo potest Jud. 16:16
- aut poterit comedi insulsum quod non est sale conditum aut potest aliquis gustare quod gustatum adfert mortem Job 6:6
- numquid vivere potest scirpus absque humore aut crescet carectum sine aqua Job 8:11
- si repente interroget quis respondebit ei vel quis dicere potest cur facis Job 9:12
- Deus cuius resistere irae nemo potest et sub quo curvantur qui portant orbem Job 9:13
- aut placebit ei quem celare nihil potest aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis Job 13:9
- quis potest facere mundum de inmundo conceptum semine nonne tu qui solus es Job 14:4
- numquid Deo conparari potest homo etiam cum perfectae fuerit scientiae Job 22:2
- ipse enim solus est et nemo avertere potest cogitationem eius et anima eius quodcumque voluerit hoc facit Job 23:13
- quod si non est ita quis me potest arguere esse mentitum et ponere ante Deum verba mea Job 24:25
- numquid iustificari potest homo conparatus Deo aut apparere mundus natus de muliere Job 25:4
- numquid qui non amat iudicium sanare potest et quomodo tu eum qui iustus est in tantum condemnas Job 34:17
- digne eum invenire non possumus magnus fortitudine et iudicio et iustitia et enarrari non potest Job 37:23
- non quasi crudelis suscitabo eum quis enim resistere potest vultui meo Job 41:10
- noli prohibere benefacere eum qui potest si vales et ipse benefac Pr. 3:27
- numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut vestimenta illius non ardeant Pr. 6:27
- melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis et omne desiderabile ei non potest conparari Pr. 8:11
- quis potest dicere mundum est cor meum purus sum a peccato Pr. 20:9
- a Domino diriguntur gressus viri quis autem hominum intellegere potest viam suam Pr. 20:24
- sicut urbs patens et absque murorum ambitu ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum Pr. 25:28
- servus verbis non potest erudiri quia quod dicis intellegit et respondere contemnit Pr. 29:19
- per tria movetur terra et quartum non potest sustinere Pr. 30:21
- cunctae res difficiles non potest eas homo explicare sermone non saturatur oculus visu nec auris impletur auditu Eccl. 1:8
- et sermo illius potestate plenus est nec dicere ei quisquam potest quare ita facis Eccl. 8:4
- quia ignorat praeterita et ventura nullo scire potest nuntio Eccl. 8:7
- quodcumque potest manus tua facere instanter operare quia nec opus nec ratio nec scientia nec sapientia erunt apud inferos quo tu properas Eccl. 9:10
- propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere nec praeteriet illum corripiens iudicium Wis. 1:8
- et cum sit una omnia potest et permanens in se omnia innovat et per nationes in animas sanctas se transfert amicos Dei et prophetas constituit Wis. 7:27
- ne forte cadat prospiciens illi sciens quoniam non potest se adiuvare imago enim est et opus est illi adiutorio Wis. 13:16
- et pro itinere petit ab hoc qui ambulare non potest et de adquirendo et de operando et de omnium rerum eventu petit ab eo qui in omnibus est inutilis Wis. 13:19
- sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere effugit autem Dei laudem et benedictionem eius Wis. 15:19
- sic amplificatus est Helias in mirabilibus suis et quis potest similiter gloriari tibi Sir. 48:4
- coangustatum est enim stratum ita ut alter decidat et pallium breve utrumque operire non potest Isa. 28:20
- numquid oblivisci potest mulier infantem suum ut non misereatur filio uteri sui et si illa oblita fuerit ego tamen non obliviscar tui Isa. 49:15
- quaerite Dominum dum inveniri potest invocate eum dum prope est Isa. 55:6
- impii autem quasi mare fervens quod quiescere non potest et redundant fluctus eius in conculcationem et lutum Isa. 57:20
- si mutare potest Aethiops pellem suam aut pardus varietates suas et vos poteritis bene facere cum didiceritis malum Jer. 13:23
- quare futurus es velut vir vagus ut fortis qui non potest salvare tu autem in nobis es Domine et nomen tuum super nos invocatum est ne derelinquas nos Jer. 14:9
- et dices ad eos haec dicit Dominus exercituum sic conteram populum istum et civitatem istam sicut conteritur vas figuli quod non potest ultra instaurari et in Thofeth sepelientur eo quod non sit alius locus ad sepeliendum Jer. 19:11
- haec dicit Dominus si irritum fieri potest pactum meum cum die et pactum meum cum nocte ut non sit dies et nox in tempore suo Jer. 33:20
- succiderunt saltum eius ait Dominus qui supputari non potest multiplicati sunt super lucustas et non est eis numerus Jer. 46:23
- et mensus est mille et transduxit me per aquam usque ad renes et mensus est mille torrentem quem non potui pertransire quoniam intumuerant aquae profundae torrentis qui non potest transvadari Ezec. 47:5
- Quod autem vidisti ferrum mistum testae ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhaerebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testae. Dan. 2:43
- Ecce enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, o rex, liberare. Dan. 3:17
- Nunc igitur ego Nabuchodonosor laudo, et magnifico, et glorifico regem caeli: quia omnia opera eius vera, et viae eius iudicia, et gradientes in superbia potest humiliare. Dan. 4:37
- et roborabitur fortitudo eius, sed non in viribus suis: et supra quam credi potest, universa vastabit, et prosperabitur, et faciet. Et interficiet robustos, et populum sanctorum Dan. 8:24
- numquid currere queunt in petris equi aut arari potest in bubalis quoniam convertistis in amaritudinem iudicium et fructum iustitiae in absinthium Amos 6:12
- numquid placari potest Dominus in milibus arietum aut in multis milibus hircorum pinguium numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo fructum ventris mei pro peccato animae meae Mic. 6:7
- vidit autem Alchimus quod praevaluit Iudas et qui cum eo sunt et cognovit quia non potest sustinere eos et regressus est ad regem et accusavit eos multis criminibus 1 Ma. 7:25
- interroga et disce qui sim ego et ceteri qui auxilio sunt mihi qui et dicunt quia non potest stare pes vester ante faciem nostram quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua 1 Ma. 10:72
- nam illi quidem armis confidunt ait simul et audacia nos autem in omnipotente Domino qui potest venientes adversus nos et universum mundum uno nutu delere confidimus 2 Ma. 8:18
- et ne velitis dicere intra vos patrem habemus Abraham dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae Mt. 3:9
- vos estis lux mundi non potest civitas abscondi supra montem posita Mt. 5:14
- nemo potest duobus dominis servire aut enim unum odio habebit et alterum diliget aut unum sustinebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonae Mt. 6:24
- quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum Mt. 6:27
- non potest arbor bona fructus malos facere neque arbor mala fructus bonos facere Mt. 7:18
- et nolite timere eos qui occidunt corpus animam autem non possunt occidere sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam Mt. 10:28
- aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere nisi prius alligaverit fortem et tunc domum illius diripiat Mt. 12:29
- sunt enim eunuchi qui de matris utero sic nati sunt et sunt eunuchi qui facti sunt ab hominibus et sunt eunuchi qui se ipsos castraverunt propter regnum caelorum qui potest capere capiat Mt. 19:12
- surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi Mt. 24:24
- iterum secundo abiit et oravit dicens Pater mi si non potest hic calix transire nisi bibam illum fiat voluntas tua Mt. 26:42
- alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere si rex Israhel est descendat nunc de cruce et credemus ei Mt. 27:42
- quid hic sic loquitur blasphemat quis potest dimittere peccata nisi solus Deus Mk. 2:7
- et convocatis eis in parabolis dicebat illis quomodo potest Satanas Satanan eicere Mk. 3:23
- et si regnum in se dividatur non potest stare regnum illud Mk. 3:24
- et si Satanas consurrexit in semet ipsum dispertitus est et non potest stare sed finem habet Mk. 3:26
- nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere nisi prius fortem alliget et tunc domum eius diripiet Mk. 3:27
- et ait illis sic et vos inprudentes estis non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare Mk. 7:18
- et vestimenta eius facta sunt splendentia candida nimis velut nix qualia fullo super terram non potest candida facere Mk. 9:3
- et dixit illis hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione et ieiunio Mk. 9:29
- qui magis admirabantur dicentes ad semet ipsos et quis potest salvus fieri Mk. 10:26
- exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et portenta ad seducendos si potest fieri etiam electos Mk. 13:22
- similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere Mk. 15:31
- facite ergo fructus dignos paenitentiae et ne coeperitis dicere patrem habemus Abraham dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae Lk. 3:8
- et coeperunt cogitare scribae et Pharisaei dicentes quis est hic qui loquitur blasphemias quis potest dimittere peccata nisi solus Deus Lk. 5:21
- dicebat autem illis et similitudinem numquid potest caecus caecum ducere nonne ambo in foveam cadent Lk. 6:39
- quis autem vestrum cogitando potest adicere ad staturam suam cubitum unum Lk. 12:25
- si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores adhuc autem et animam suam non potest esse meus discipulus Lk. 14:26
- et qui non baiulat crucem suam et venit post me non potest esse meus discipulus Lk. 14:27
- sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae possidet non potest meus esse discipulus Lk. 14:33
- nemo servus potest duobus dominis servire aut enim unum odiet et alterum diliget aut uni adherebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonae Lk. 16:13
- et dixerunt qui audiebant et quis potest salvus fieri Lk. 18:26
- et dixit ei Nathanahel a Nazareth potest aliquid boni esse dicit ei Philippus veni et vide Jn. 1:46
- hic venit ad eum nocte et dixit ei rabbi scimus quia a Deo venisti magister nemo enim potest haec signa facere quae tu facis nisi fuerit Deus cum eo Jn. 3:2
- respondit Iesus et dixit ei amen amen dico tibi nisi quis natus fuerit denuo non potest videre regnum Dei Jn. 3:3
- dicit ad eum Nicodemus quomodo potest homo nasci cum senex sit numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci Jn. 3:4
- respondit Iesus amen amen dico tibi nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei Jn. 3:5
- respondit Iohannes et dixit non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de caelo Jn. 3:27
- respondit itaque Iesus et dixit eis amen amen dico vobis non potest Filius a se facere quicquam nisi quod viderit Patrem facientem quaecumque enim ille fecerit haec et Filius similiter facit Jn. 5:19
- nemo potest venire ad me nisi Pater qui misit me traxerit eum et ego resuscitabo eum novissimo die Jn. 6:44
- litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum Jn. 6:52
- multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt durus est hic sermo quis potest eum audire Jn. 6:60
- et dicebat propterea dixi vobis quia nemo potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo Jn. 6:65
- non potest mundus odisse vos me autem odit quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera eius mala sunt Jn. 7:7
- me oportet operari opera eius qui misit me donec dies est venit nox quando nemo potest operari Jn. 9:4
- dicebant ergo ex Pharisaeis quidam non est hic homo a Deo quia sabbatum non custodit alii dicebant quomodo potest homo peccator haec signa facere et scisma erat in eis Jn. 9:16
- alii dicebant haec verba non sunt daemonium habentis numquid daemonium potest caecorum oculos aperire Jn. 10:21
- Pater meus quod dedit mihi maius omnibus est et nemo potest rapere de manu Patris mei Jn. 10:29
- si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est et non potest solvi scriptura Jn. 10:35
- Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere quia non videt eum nec scit eum vos autem cognoscitis eum quia apud vos manebit et in vobis erit Jn. 14:17
- manete in me et ego in vobis sicut palmes non potest ferre fructum a semet ipso nisi manserit in vite sic nec vos nisi in me manseritis Jn. 15:4
- numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hii qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos Acts 10:47
- si enim nocui aut dignum morte aliquid feci non recuso mori si vero nihil est eorum quae hii accusant me nemo potest me illis donare Caesarem appello Acts 25:11
- quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum legi enim Dei non subicitur nec enim potest Rom. 8:7
- si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes Rom. 12:18
- animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei stultitia est enim illi et non potest intellegere quia spiritaliter examinatur 1 Cor. 2:14
- fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est qui est Christus Iesus 1 Cor. 3:11
- ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Iesu et nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto 1 Cor. 12:3
- non potest dicere oculus manui opera tua non indigeo aut iterum caput pedibus non estis mihi necessarii 1 Cor. 12:21
- qui solus habet inmortalitatem lucem habitans inaccessibilem quem vidit nullus hominum sed nec videre potest cui honor et imperium sempiternum amen 1 Tim. 6:16
- si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potest 2 Tim. 2:13
- unde et salvare in perpetuo potest accedentes per semet ipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro eis Heb. 7:25
- umbram enim habens lex bonorum futurorum non ipsam imaginem rerum per singulos annos hisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter numquam potest accedentes perfectos facere Heb. 10:1
- propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam malitiae in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras Jas. 1:21
- linguam autem nullus hominum domare potest inquietum malum plena veneno mortifero Jas. 3:8
- numquid potest fratres mei ficus olivas facere aut vitis ficus sic neque salsa dulcem potest facere aquam Jas. 3:12
- unus est legislator et iudex qui potest perdere et liberare tu autem quis es qui iudicas proximum Jas. 4:12
- omnis qui natus est ex Deo peccatum non facit quoniam semen ipsius in eo manet et non potest peccare quoniam ex Deo natus est 1 Jn. 3:9
- si quis dixerit quoniam diligo Deum et fratrem suum oderit mendax est qui enim non diligit fratrem suum quem vidit Deum quem non vidit quomodo potest diligere 1 Jn. 4:20
- ei autem qui potest vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriae suae inmaculatos in exultatione Jude 1:24
- scio opera tua ecce dedi coram te ostium apertum quod nemo potest cludere quia modicam habes virtutem et servasti verbum meum et non negasti nomen meum Apoc. 3:8
- et dixi: non potest, domine. et dixit ad me: in inferno promptuaria animarum matrici adsimilata sunt. 4 Esd. 4:41
- et dixi: dominator domine, quis enim est qui potest haec scire, nisi qui cum hominibus habitationem non habet? 4 Esd. 5:38
- et respondit ad me et dixit: non potest festinare creatura super creatorem, nec sustinere saeculum qui in eo creati sunt in unum. 4 Esd. 5:44
- sicut non potest hoc vel scrutinare vel scire quis, quid sit in profundo maris, sic non poterit quisquam super terram videre Filium meum vel eos qui cum eo sunt nisi in tempore diei. 4 Esd. 13:52