Haller's Concordance: POTUERIT
- sin autem non potuerit offerre pecus offerat duos turtures vel duos pullos columbarum Domino unum pro peccato et alterum in holocaustum Lev. 5:7
- quod si non invenerit manus eius nec potuerit offerre agnum sumet duos turtures vel duos pullos columbae unum in holocaustum et alterum pro peccato orabitque pro ea sacerdos et sic mundabitur Lev. 12:8
- sin autem non habuerit proximum et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire Lev. 25:26
- et patruus et patruelis et consanguineus et adfinis sin autem et ipse potuerit redimet se Lev. 25:49
- quod si per haec redimi non potuerit anno iobeleo egredietur cum liberis suis Lev. 25:54
- tu scis voluntatem David patris mei et quia non potuerit aedificare domum nomini Domini Dei sui propter bella inminentia per circuitum donec daret Dominus eos sub vestigio pedum eius 3 Ki. 5:3
- quis est de universis diis gentium quas vastaverunt patres mei qui potuerit eruere populum suum de manu mea ut possit etiam Deus vester eruere vos de hac manu 2 Par. 32:14
- si autem potuerit reddere aversatus solide vix reddet dimidium et conputabit illud quasi inventionem Sir. 29:7
- ne posteaquam posuerit fundamentum et non potuerit perficere omnes qui vident incipiant inludere ei Lk. 14:29