Haller's Concordance: POTUI
- respondit Aaron oblata est hodie victima pro peccato et holocaustum coram Domino mihi autem accidit quod vides quomodo potui comedere eam aut placere Domino in caerimoniis mente lugubri Lev. 10:19
- quibus ille respondit quid enim tale facere potui quale vos fecistis nonne melior est racemus Ephraim vindemiis Abiezer Judg. 8:2
- in manus vestras tradidit Dominus principes Madian Oreb et Zeb quid tale facere potui quale vos fecistis quod cum locutus esset requievit spiritus eorum quo tumebant contra eum Judg. 8:3
- et dixit illis Iudith sicut quod loqui potui Dei esse cognoscitis Jud. 8:30
- semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum et pondus eius ferre non potui Job 31:23
- circumdederunt enim me mala quorum non est numerus conprehenderunt me iniquitates meae et non potui videre plures factae sunt quam capilli capitis mei et cor meum dereliquit me Ps. 40:12
- et ne dixeris quomodo potui aut quis me subiciet propter facta mea Deus enim vindicans vindicabit Sir. 5:3
- et mensus est mille et transduxit me per aquam usque ad renes et mensus est mille torrentem quem non potui pertransire quoniam intumuerant aquae profundae torrentis qui non potest transvadari Ezec. 47:5
- et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus tamquam parvulis in Christo 1 Cor. 3:1
- ego Ezra vidi in monte Sion turbam magnam, quam numerare non potui, et omnes canticis conlaudabant Dominum. 4 Esd. 2:42
- ego autem quaesivi videre regionem vel locum, unde sculptus esset mons, et non potui. 4 Esd. 13:7