Haller's Concordance: APERIT
- sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israhel tam de hominibus quam de iumentis mea sunt enim omnia Ex. 13:2
- separabis omne quod aperit vulvam Domino et quod primitivum est in pecoribus tuis quicquid habueris masculini sexus consecrabis Domino Ex. 13:12
- nam cum induratus esset Pharao et nollet nos dimittere occidit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti a primogenito hominis usque ad primogenitum iumentorum idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus et omnia primogenita filiorum meorum redimo Ex. 13:15
- omne quod aperit vulvam generis masculini meum erit de cunctis animantibus tam de bubus quam de ovibus meum erit Ex. 34:19
- ego tuli Levitas a filiis Israhel pro omni primogenito qui aperit vulvam in filiis Israhel eruntque Levitae mei Num. 3:12
- dives cum dormierit nihil secum auferet aperit oculos suos et nihil inveniet Job 27:19
- tunc aperit aures virorum et erudiens eos instruit disciplinam Job 33:16
- ergo Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicat Job 35:16
- astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est aperit stultitiam Pr. 13:16
- qui dicit aedificabo mihi domum latam et cenacula spatiosa qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina pingitque sinopide Jer. 22:14
- et pollui eos in muneribus suis cum offerrent omne quod aperit vulvam propter delicta sua et scient quia ego Dominus Ezec. 20:26
- huic ostiarius aperit et oves vocem eius audiunt et proprias oves vocat nominatim et educit eas Jn. 10:3
- et angelo Philadelphiae ecclesiae scribe haec dicit sanctus et verus qui habet clavem David qui aperit et nemo cludit et cludit et nemo aperit Apoc. 3:7