Haller's Concordance: PRAECEDEBAT
- Dominus autem praecedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis et per noctem in columna ignis ut dux esset itineris utroque tempore Ex. 13:21
- tollensque se angelus Dei qui praecedebat castra Israhel abiit post eos et cum eo pariter columna nubis priora dimittens post tergum Ex. 14:19
- profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum Num. 10:33
- cumque tulissent eam de domo Abinadab qui erat in Gabaa custodiens arcam Dei Haio praecedebat arcam 2 Ki. 6:4
- et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Aegyptiorum 3 Ki. 4:30
- Tulit itaque Aman stolam et equum, indutumque Mardochaeum in platea civitatis, et impositum equo praecedebat, atque clamabat: Hoc honore condignus est, quemcumque rex voluerit honorare. Esther 6:11
- erant autem in via ascendentes in Hierosolyma et praecedebat illos Iesus et stupebant et sequentes timebant et adsumens iterum duodecim coepit illis dicere quae essent ei ventura Mk. 10:32
- et his dictis praecedebat ascendens in Hierosolyma Lk. 19:28