Haller's Concordance: APERTA
- et ne unus quidem in urbe Ahi et Bethel remansisset qui non persequeretur Israhel sicut eruperant aperta oppida relinquentes Josu. 8:17
- radix mea aperta est secus aquas et ros morabitur in messione mea Job 29:19
- quasi rupto muro et aperta ianua inruerunt super me et ad meas miserias devoluti sunt Job 30:14
- aperta est terra et devoravit Dathan et operuit synagogam Abiram Ps. 106:17
- aperta sunt prata et apparuerunt herbae virentes et collecta sunt faena de montibus Pr. 27:25
- tunc saliet sicut cervus claudus et aperta erit lingua mutorum quia scissae sunt in deserto aquae et torrentes in solitudine Isa. 35:6
- neque audisti neque cognovisti neque ex tunc aperta est auris tua scio enim quia praevaricans praevaricabis et transgressorem ex ventre vocavi te Isa. 48:8
- et post ostium et retro postem posuisti memoriale tuum quia iuxta me discoperuisti et suscepisti adulterum dilatasti cubile tuum et pepigisti cum eis dilexisti stratum eorum manu aperta Isa. 57:8
- undecimo autem anno Sedeciae mense quarto quinta mensis aperta est civitas Jer. 39:2
- et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt Mt. 27:52
- transeuntes autem primam et secundam custodiam venerunt ad portam ferream quae ducit ad civitatem quae ultro aperta est eis et exeuntes processerunt vicum unum et continuo discessit angelus ab eo Acts 12:10
- subito vero terraemotus factus est magnus ita ut moverentur fundamenta carceris et aperta sunt statim ostia omnia et universorum vincula soluta sunt Acts 16:26
- et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius ad quem nobis sermo Heb. 4:13