Haller's Concordance: PRAECEDET
- tu autem vade et duc populum istum quo locutus sum tibi angelus meus praecedet te ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum Ex. 32:34
- dixitque Dominus facies mea praecedet te et requiem dabo tibi Ex. 33:14
- praecipe Iosue et corrobora eum atque conforta quia ipse praecedet populum istum et dividet eis terram quam visurus es Dt. 3:28
- in collo eius morabitur fortitudo et faciem eius praecedet egestas Job 41:22
- quoniam non in tumultu exibitis nec in fuga properabitis praecedet enim vos Dominus et congregabit vos Deus Israhel Isa. 52:12
- et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Heliae ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectam Lk. 1:17