Haller's Concordance: APERTAE
- anno sescentesimo vitae Noe mense secundo septimodecimo die mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnae et cataractae caeli apertae sunt Gen. 7:11
- numquid apertae tibi sunt portae mortis et ostia tenebrosa vidisti Job 38:17
- et erit qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam et qui se explicuerit de fovea tenebitur laqueo quia cataractae de excelsis apertae sunt et concutientur fundamenta terrae Isa. 24:18
- portae fluviorum apertae sunt et templum ad solum dirutum Nah. 2:6
- et statim apertae sunt aures eius et solutum est vinculum linguae eius et loquebatur recte Mk. 7:35