Haller's Concordance: PRAECEPTOR
- et respondens Simon dixit illi praeceptor per totam noctem laborantes nihil cepimus in verbo autem tuo laxabo rete Lk. 5:5
- accedentes autem suscitaverunt eum dicentes praeceptor perimus at ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae et cessavit et facta est tranquillitas Lk. 8:24
- et ait Iesus quis est qui me tetigit negantibus autem omnibus dixit Petrus et qui cum illo erant praeceptor turbae te conprimunt et adfligunt et dicis quis me tetigit Lk. 8:45
- et factum est cum discederent ab illo ait Petrus ad Iesum praeceptor bonum est nos hic esse et faciamus tria tabernacula unum tibi et unum Mosi et unum Heliae nesciens quid diceret Lk. 9:33
- respondens autem Iohannes dixit praeceptor vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia et prohibuimus eum quia non sequitur nobiscum Lk. 9:49
- et levaverunt vocem dicentes Iesu praeceptor miserere nostri Lk. 17:13
- interrogaverunt autem illum dicentes praeceptor quando haec erunt et quod signum cum fieri incipient Lk. 21:7