Haller's Concordance: APERTI
- et aperti sunt oculi amborum cumque cognovissent esse se nudos consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata Gen. 3:7
- ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte et die super domum de qua dixisti erit nomen meum ibi ut exaudias orationem qua orat te servus tuus in loco isto 3 Ki. 8:29
- ut sint oculi tui aperti ad deprecationem servi tui et populi tui Israhel et exaudias eos in universis pro quibus invocaverint te 3 Ki. 8:52
- oculi quoque mei erunt aperti et aures meae erectae ad orationem eius qui in loco isto oraverit 2 Par. 7:15
- fiat auris tua auscultans et oculi tui aperti ut audias orationem servi tui quam ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Israhel servis tuis et confiteor pro peccatis filiorum Israhel quibus peccaverunt tibi et ego et domus patris mei peccavimus 2 Esd. 1:6
- propterea aperti sunt thesauri et evolaverunt nebulae sicut aves Sir. 43:15
- magnus consilio et inconprehensibilis cogitatu cuius oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam ut reddas unicuique secundum vias suas et secundum fructum adinventionum eius Jer. 32:19
- et factum est in tricesimo anno in quarto mense in quinta mensis cum essem in medio captivorum iuxta fluvium Chobar aperti sunt caeli et vidi visiones Dei Ezec. 1:1
- Fluvius igneus, rapidusque egrediebatur a facie eius. millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei: iudicium sedit, et libri aperti sunt. Dan. 7:10
- baptizatus autem confestim ascendit de aqua et ecce aperti sunt ei caeli et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam venientem super se Mt. 3:16
- et aperti sunt oculi illorum et comminatus est illis Iesus dicens videte ne quis sciat Mt. 9:30
- et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum et ipse evanuit ex oculis eorum Lk. 24:31
- dicebant ergo ei quomodo aperti sunt oculi tibi Jn. 9:10
- et vidi mortuos magnos et pusillos stantes in conspectu throni et libri aperti sunt et alius liber apertus est qui est vitae et iudicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris secundum opera ipsorum Apoc. 20:12