Haller's Concordance: PRAECIDIT
- ascendit in montem Selmon cum omni populo suo et arrepta securi praecidit arboris ramum inpositumque ferens umero dixit ad socios quod me vidistis facere cito facite Judg. 9:48
- et dixerunt servi David ad eum ecce dies de qua locutus est Dominus ad te ego tradam tibi inimicum tuum ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis surrexit ergo David et praecidit oram clamydis Saul silenter 1 Ki. 24:4
- tulit itaque Anon servos David rasitque dimidiam partem barbae eorum et praecidit vestes eorum medias usque ad nates et dimisit eos 2 Ki. 10:4
- dixit autem homo Dei ubi cecidit at ille monstravit ei locum praecidit ergo lignum et misit illuc natavitque ferrum 4 Ki. 6:6
- igitur Hanon pueros David decalvavit et rasit et praecidit tunicas eorum a natibus usque ad pedes et dimisit eos 1 Par. 19:4
- brevem languorem praecidit medicus sic et rex hodie est et cras morietur Sir. 10:12
- quia leges populorum vanae sunt quia lignum de saltu praecidit opus manuum artificis in ascia Jer. 10:3