Haller's Concordance: PRAECIPIAM
- inde praecipiam et loquar ad te supra propitiatorio scilicet ac medio duorum cherubin qui erunt super arcam testimonii cuncta quae mandabo per te filiis Israhel Ex. 25:22
- ibique praecipiam filiis Israhel et sanctificabitur altare in gloria mea Ex. 29:43
- memento quod et ipse servieris in terra Aegypti et liberaverit te Dominus Deus tuus et idcirco ego nunc praecipiam tibi Dt. 15:15
- memento quod et tu servieris in Aegypto et idcirco praecipiam tibi ut facias hanc rem Dt. 24:22
- et ait Dominus ad Mosen ecce prope sunt dies mortis tuae voca Iosue et state in tabernaculo testimonii ut praecipiam ei abierunt ergo Moses et Iosue et steterunt in tabernaculo testimonii Dt. 31:14
- et ascendetis post eum et veniet et sedebit super solium meum et ipse regnabit pro me illique praecipiam ut sit dux super Israhel et super Iudam 3 Ki. 1:35
- ut probes quia ita est ecce caput Holofernis qui in contemptu superbiae suae Deum Israhel contempsit et tibi interitum minabatur dicens cum captus fuerit populus Israhel gladio perforari praecipiam latera tua Jud. 13:28