Haller's Concordance: APERTO
- et Dathan atque Abiram filiis Heliab qui fuit filius Ruben quos aperto ore suo terra absorbuit cum domibus et tabernaculis et universa substantia eorum quam habebant in medio Israhelis Dt. 11:6
- manus autem Domini facta fuerat ad me vespere antequam veniret qui fugerat aperuitque os meum donec veniret ad me mane et aperto ore meo non silui amplius Ezec. 33:22
- igitur Eleazarus de primoribus scribarum vir aetate provectus et vultu decorus aperto ore hians conpellebatur carnem porcinam manducare 2 Ma. 6:18
- ut autem non scandalizemus eos vade ad mare et mitte hamum et eum piscem qui primus ascenderit tolle et aperto ore eius invenies staterem illum sumens da eis pro me et te Mt. 17:27
- cum venissent autem ministri et aperto carcere non invenissent illos reversi nuntiaverunt Acts 5:22
- omnia haec relinquentes in eam intendunt et aperto ore conspiciunt, et eam eligunt magis quam aurum et argentum et omnem rem speciosam. 3 Esd. 4:19
- et super haec rex aperto ore intuebatur eam. et si adriserit ei, ridet; nam si indignata fuerit ei, blanditur ei, donec reconcilietur ei in gratiam. 3 Esd. 4:31