Haller's Concordance: PRAEDICARE
- Signa, et mirabilia fecit apud me Deus excelsus. Placuit ergo mihi praedicare Dan. 4:2
- et praecepit Iudas praedicare in castris ut adplicarent unusquisque in quo erat loco 1 Ma. 5:49
- exinde coepit Iesus praedicare et dicere paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum Mt. 4:17
- at ille egressus coepit praedicare et diffamare sermonem ita ut iam non posset manifeste in civitatem introire sed foris in desertis locis esse et conveniebant ad eum undique Mk. 1:45
- et fecit ut essent duodecim cum illo et ut mitteret eos praedicare Mk. 3:14
- et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus et omnes mirabantur Mk. 5:20
- Spiritus Domini super me propter quod unxit me evangelizare pauperibus misit me praedicare captivis remissionem et caecis visum dimittere confractos in remissionem Lk. 4:18
- praedicare annum Domini acceptum et diem retributionis Lk. 4:19
- et misit illos praedicare regnum Dei et sanare infirmos Lk. 9:2
- et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum Acts 10:42