Haller's Concordance: PRAEDICAVERUNT
- praedicaverunt ieiunium et sedere fecerunt Naboth inter primos populi 3 Ki. 21:12
- coph surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt vir eius et laudavit eam Pr. 31:28
- una est columba mea perfecta mea una est matris suae electa genetrici suae viderunt illam filiae et beatissimam praedicaverunt reginae et concubinae et laudaverunt eam Cant. 6:9
- agnitio vultus eorum respondit eis et peccatum suum quasi Sodomae praedicaverunt nec absconderunt vae animae eorum quoniam reddita sunt eis mala Isa. 3:9
- factum est autem in anno quinto Ioachim filii Iosiae regis Iuda in mense nono praedicaverunt ieiunium in conspectu Domini omni populo in Hierusalem et universae multitudini quae confluxerat de civitatibus Iuda in Hierusalem Jer. 36:9
- et crediderunt viri ninevitae in Deo et praedicaverunt ieiunium et vestiti sunt saccis a maiore usque ad minorem Jonas 3:5
- illi autem profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis Mk. 16:20