Haller's Concordance: APERUISSET
- et ait aperi fenestram orientalem cumque aperuisset dixit Heliseus iace sagittam et iecit et ait Heliseus sagitta salutis Domini et sagitta salutis contra Syriam percutiesque Syriam in Afec donec consumas eam 4 Ki. 13:17
- et aperuit Ezras librum coram omni populo super universum quippe populum eminebat et cum aperuisset eum stetit omnis populus 2 Esd. 8:5
- Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna: Magnus es Bel, et non est apud te dolus quisquam. Dan. 14:17
- cum autem venissent et congregassent ecclesiam rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis quia aperuisset gentibus ostium fidei Acts 14:27
- et cum aperuisset librum quattuor animalia et viginti quattuor seniores ceciderunt coram agno habentes singuli citharas et fialas aureas plenas odoramentorum quae sunt orationes sanctorum Apoc. 5:8
- et vidi quod aperuisset agnus unum de septem signaculis et audivi unum de quattuor animalibus dicentem tamquam vocem tonitrui veni Apoc. 6:1
- et cum aperuisset sigillum secundum audivi secundum animal dicens veni Apoc. 6:3
- et cum aperuisset sigillum tertium audivi tertium animal dicens veni et vidi et ecce equus niger et qui sedebat super eum habebat stateram in manu sua Apoc. 6:5
- et cum aperuisset sigillum quartum audivi vocem quarti animalis dicentis veni et vidi Apoc. 6:7
- et cum aperuisset quintum sigillum vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei et propter testimonium quod habebant Apoc. 6:9
- et vidi cum aperuisset sigillum sextum et terraemotus factus est magnus et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus et luna tota facta est sicut sanguis Apoc. 6:12
- et cum aperuisset sigillum septimum factum est silentium in caelo quasi media hora Apoc. 8:1