Haller's Concordance: PRAEDIXI
- praedixi enim ei quod iudicaturus essem domum eius in aeternum propter iniquitatem eo quod noverat indigne agere filios suos et non corripuit eos 1 Ki. 3:13
- et mittens vocavit eum dixitque illi nonne testificatus sum tibi per Dominum et praedixi tibi quacumque die egressus ieris huc et illuc scito te esse moriturum et respondisti mihi bonus sermo audivi 3 Ki. 2:42
- praedixi tibi ex tunc antequam venirent indicavi tibi ne forte diceres idola mea fecerunt haec et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista Isa. 48:5
- ecce praedixi vobis Mt. 24:25
- et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit et ecce praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis ecce praedixi vobis Mt. 28:7
- vos ergo videte ecce praedixi vobis omnia Mk. 13:23
- non ad condemnationem dico praedixi enim quod in cordibus nostris estis ad conmoriendum et ad convivendum 2 Cor. 7:3
- praedixi et praedico ut praesens bis et nunc absens his qui ante peccaverunt et ceteris omnibus quoniam si venero iterum non parcam 2 Cor. 13:2
- invidiae homicidia ebrietates comesationes et his similia quae praedico vobis sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur Gal. 5:21
- ut memores sitis eorum quae praedixi verborum a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum praeceptorum Domini et salvatoris 2 Pet. 3:2
- et erit, omnis qui derelictus fuerit ex omnibus istis quibus praedixi tibi, ipse salvabitur et videbit salutare meum et finem saeculi mei, 4 Esd. 6:25
- ecce enim tempus veniet, et erit quando venient signa quae praedixi tibi, et apparebit sponsa et apparescens civitas et ostendetur quae nunc subducitur terra. 4 Esd. 7:26