Haller's Concordance: PRAEFECTI
- igitur egressi praefecti operum et exactores ad populum dixerunt sic dicit Pharao non do vobis paleas Ex. 5:10
- praefecti quoque operum instabant dicentes conplete opus vestrum cotidie ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleae Ex. 5:13
- obtulerunt principes Israhel et capita familiarum qui erant per singulas tribus praefecti eorum qui numerati fuerant Num. 7:2
- nutriebantque eos supradicti regis praefecti sed et necessaria mensae regis Salomonis cum ingenti cura praebebant in tempore suo 3 Ki. 4:27
- de filiis autem Israhel non constituit Salomon servire quemquam sed erant viri bellatores et ministri eius et principes et duces et praefecti curruum et equorum 3 Ki. 9:22
- et rebellavit contra eum servus suus Zamri dux mediae partis equitum erat autem Hela in Thersa bibens et temulentus in domo Arsa praefecti Thersa 3 Ki. 16:9
- Semeiae autem filio eius nati sunt filii praefecti familiarum suarum erant enim viri fortissimi 1 Par. 26:6
- filii autem Israhel secundum numerum suum principes familiarum tribuni et centuriones et praefecti qui ministrabant regi iuxta turmas suas ingredientes et egredientes per singulos menses in anno viginti quattuor milibus singuli praeerant 1 Par. 27:1