Haller's Concordance: PRAEFECTIS
- praecepit ergo in die illo praefectis operum et exactoribus populi dicens Ex. 5:6
- venit quoque Saphan scriba ad regem et renuntiavit ei quod praeceperat et ait conflaverunt servi tui pecuniam quae repperta est in domo Domini et dederunt ut distribueretur fabris a praefectis operum templi Domini 4 Ki. 22:9
- argentum quod reppertum est in domo Domini conflaverunt datumque est praefectis artificum et diversa opera fabricantium 2 Par. 34:17
- Tertio igitur anno imperii sui fecit grande convivium cunctis principibus, et pueris suis, fortissimis Persarum, et Medorum inclytis, et praefectis provinciarum coram se, Esther 1:3
- et omnibus purpuratis et praetoribus et consulibus et praefectis sub illo, ab India usque Aethiopiam centum viginti septem provinciis. 3 Esd. 3:2
- et omnibus praefectis qui erant in Coelensyria et Foenice et Libano scripsit epistulas, ut transveherent ligna cedrina a Libano in Hierusalem, et ut aedificarent cum eis civitatem. 3 Esd. 4:48