Haller's Concordance: PRAEPARASTI
- igitur puella cui ego dixero inclina hydriam tuam ut bibam et illa responderit bibe quin et camelis tuis dabo potum ipsa est quam praeparasti servo tuo Isaac et per hoc intellegam quod feceris misericordiam cum domino meo Gen. 24:14
- desiderium pauperum audit Dominus praeparasti ut cor eorum audiat auris tua Ps. 10:17
- animalia tua habitaverunt in ea praeparasti in bonitate tua pauperi Deus Ps. 68:10
- praeparasti ante faciem eius et stabilisti radices eius et implevit terram Ps. 80:9
- dixisti aedificare templum in monte sancto tuo et in civitate habitationis tuae aram similitudinem tabernaculi sancti tui quod praeparasti ab initio Wis. 9:8
- a saeculo non audierunt neque auribus perceperunt oculus non vidit Deus absque te quae praeparasti expectantibus te Isa. 64:4
- et nunc Domine, ut quid tradidisti unum plurimis et praeparasti unam radicem super alias et dispersisti unicum tuum in multis? 4 Esd. 5:28