Haller's Concordance: PRAEPARAVI
- dixitque ad eum ingredere benedicte Domini cur foris stas praeparavi domum et locum camelis Gen. 24:31
- ecce ego in paupertatula mea praeparavi inpensas domus Domini auri talenta centum milia et argenti mille milia talentorum aeris vero et ferri non est pondus vincitur enim numerus magnitudine ligna et lapides praeparavi ad universa inpendia 1 Par. 22:14
- cumque surrexisset rex et stetisset ait audite me fratres mei et populus meus cogitavi ut aedificarem domum in qua requiesceret arca foederis Domini et scabillum pedum Dei nostri et ad aedificandum omnia praeparavi 1 Par. 28:2
- ego autem totis viribus meis praeparavi inpensas domus Dei mei aurum ad vasa aurea et argentum in argentea aes in aenea ferrum in ferrea lignum ad lignea lapides onychinos et quasi stibinos et diversorum colorum omnem pretiosum lapidem et marmor parium abundantissime 1 Par. 29:2
- quae praeparavi in tempus hostis in diem pugnae et belli Job 38:23