Haller's Concordance: PRAEPARAVIT
- et dixerit mihi et tu bibe et camelis tuis hauriam ipsa est mulier quam praeparavit Dominus filio domini mei Gen. 24:44
- cum autem peregrinus quidam venisset ad divitem parcens ille sumere de ovibus et de bubus suis ut exhiberet convivium peregrino illi qui venerat ad se tulit ovem viri pauperis et praeparavit cibos homini qui venerat ad se 2 Ki. 12:4
- ferrum quoque plurimum ad clavos ianuarum et ad commissuras atque iuncturas praeparavit David et aeris pondus innumerabile 1 Par. 22:3
- mitte igitur mihi virum eruditum qui noverit operari in auro et argento aere ferro purpura coccino et hyacintho et qui sciat scalpere celata cum his artificibus quos mecum habeo in Iudaea et in Hierusalem quos praeparavit David pater meus 2 Par. 2:7
- fecit autem malum et non praeparavit cor suum ut quaereret Dominum 2 Par. 12:14
- praeparavit quoque eis Ozias id est cuncto exercitui clypeos et hastas et galeas et loricas arcusque et fundas ad iaciendos lapides 2 Par. 26:14
- noluit Iosias reverti sed praeparavit contra eum bellum nec adquievit sermonibus Nechao ex ore Dei verum perrexit ut dimicaret in campo Mageddo 2 Par. 35:22
- et dixit eis ite comedite pinguia et bibite mulsum et mittite partes ei qui non praeparavit sibi quia sanctus dies Domini est et nolite contristari gaudium enim Domini est fortitudo nostra 2 Esd. 8:10
- tunc vidit illam et enarravit et praeparavit et investigavit Job 28:27
- et in ipso praeparavit vasa mortis sagittas suas ad conburendum operatus est Ps. 7:13
- ut non sint sicut patres eorum generatio declinans et provocans generatio quae non praeparavit cor suum et non credidit Deo spiritus eius Ps. 78:8
- qui fecit terram in fortitudine sua praeparavit orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos Jer. 51:15
- sed qui scit universa novit eam et invenit eam prudentia sua qui praeparavit terram in aeterno tempore et replevit eam pecudibus et quadrupedibus Bar. 3:32
- et praeparavit Dominus piscem grandem ut degluttiret Ionam et erat Iona in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus Jonas 1:17
- et praeparavit Dominus Deus hederam et ascendit super caput Ionae ut esset umbra super caput eius et protegeret eum laboraverat enim et laetatus est Iona super hedera laetitia magna Jonas 4:6
- silete a facie Domini Dei quia iuxta est dies Domini quia praeparavit Dominus hostiam sanctificavit vocatos suos Soph. 1:7
- et praeparavit se et ascenderunt cum eo castra impiorum fortes auxiliarii ut facerent vindictam in filios Israhel 1 Ma. 3:15
- ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui et non praeparavit et non fecit secundum voluntatem eius vapulabit multas Lk. 12:47
- ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam Rom. 9:23
- sed sicut scriptum est quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus his qui diligunt illum 1 Cor. 2:9
- ipsius enim sumus factura creati in Christo Iesu in operibus bonis quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus Eph. 2:10
- gaudeamus et exultemus et demus gloriam ei quia venerunt nuptiae agni et uxor eius praeparavit se Apoc. 19:7
- et respondit ad me et dixit: et quando Altissimus faciens faciebat saeculum et Adam et omnes qui ex eo venerunt, primum praeparavit iudicium et quae sunt iudicii. 4 Esd. 7:70
- sed ipsi qui creati sunt coinquinaverunt nomen eius qui fecit eos, et ingrati fuerunt ei qui praeparavit eis nunc vitam. 4 Esd. 8:60