Haller's Concordance: PRAEPOSITOS
- qui constituat praepositos per singulas regiones et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis Gen. 41:34
- deturque fabris per praepositos in domo Domini qui et distribuent eam his qui operantur in templo Domini ad instauranda sarta tecta templi 4 Ki. 22:5
- convocavit igitur David omnes principes Israhel duces tribuum et praepositos turmarum qui ministrabant regi tribunos quoque et centuriones et qui praeerant substantiae et possessionibus regis filiosque suos cum eunuchis et potentes et robustissimos quosque in exercitu Hierusalem 1 Par. 28:1
- fecitque ex eis septuaginta milia qui umeris onera portarent et octoginta milia qui lapides in montibus caederent tria milia autem et sescentos praepositos operum populi 2 Par. 2:18
- constituit autem Ioiadae praepositos in domo Domini et sub manibus sacerdotum ac Levitarum quos distribuit David in domo Domini ut offerrent holocausta Domino sicut scriptum est in lege Mosi in gaudio et canticis iuxta dispositionem David 2 Par. 23:18
- pro aere adferam aurum et pro ferro adferam argentum et pro lignis aes et pro lapidibus ferrum et ponam visitationem tuam pacem et praepositos tuos iustitiam Isa. 60:17
- et nunc remitte eos in domos suas elige autem tibi viros paucos qui tecum sint et veni mecum Ptolomaidam et tradam illam tibi et reliqua praesidia et exercitum et universos praepositos negotii et conversus abibo propterea enim veni 1 Ma. 12:45
- et ut sit super eos dux et ut cura esset illi pro sanctis et ut constitueret praepositos super opera eorum et super regionem et super arma et super praesidia 1 Ma. 14:42
- reliquit autem et praepositos ad adfligendam gentem Hierosolymis quidem Philippum genere Frigem moribus crudeliorem eo ipso a quo constitutus est 2 Ma. 5:22
- salutate omnes praepositos vestros et omnes sanctos salutant vos de Italia Heb. 13:24
- et accedentes ad Zorobabel et Iesum et praepositos pagorum, dixerunt eis: aedificabimus una vobiscum; 3 Esd. 5:68
- ideo autem interrogavimus eos, ut notum faceremus tibi homines et praepositos, et nominum scripturam praepositorum postulavimus illos. 3 Esd. 6:12