Haller's Concordance: PRAEPOSITUM
- fecitque ascendere super currum suum secundum clamante praecone ut omnes coram eo genuflecterent et praepositum esse scirent universae terrae Aegypti Gen. 41:43
- et misit Eliachim praepositum domus et Sobnam scribam et senes de sacerdotibus opertos saccis ad Esaiam prophetam filium Amos 4 Ki. 19:2
- haec dicit Dominus Deus exercituum vade ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo ad Sobnam praepositum templi Isa. 22:15
- Proposuit autem Daniel in corde suo ne pollueretur de mensa regis, neque de vino potus eius: et rogavit eunuchorum praepositum ne contaminaretur. Dan. 1:8
- et post pentecosten abierunt contra Gorgiam praepositum Idumeae 2 Ma. 12:32
- et cum eo Lysiam procuratorem et praepositum negotiorum secum habentem peditum centum decem milia et equitum quinque milia et elefantos viginti duo currus cum falcibus trecentos 2 Ma. 13:2
- qui statim Nicanorem praepositum elefantorum ducem misit Iudaeam 2 Ma. 14:12
- et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Aegypti et constituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum suam Acts 7:10
- suae domui bene praepositum filios habentem subditos cum omni castitate 1 Tim. 3:4