Haller's Concordance: PRAEPOSITUS
- invenitque Ioseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei a quo praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum et universa quae tradita fuerant Gen. 39:4
- narravit prior praepositus pincernarum somnium videbam coram me vitem Gen. 40:9
- et tamen succedentibus prosperis praepositus pincernarum oblitus est interpretis sui Gen. 40:23
- et Finees filius Eleazari filii Aaron praepositus domus consuluerunt igitur Dominum atque dixerunt exire ultra debemus ad pugnam contra filios Beniamin fratres nostros an quiescere quibus ait Dominus ascendite cras enim tradam eos in manus vestras Judg. 20:28
- et Ahisar praepositus domus et Adoniram filius Abda super tributa 3 Ki. 4:6
- miserunt ergo praepositus domus et praefectus civitatis et maiores natu et nutricii ad Hieu dicentes servi tui sumus quaecumque iusseris faciemus nec constituemus regem quodcumque tibi placet fac 4 Ki. 10:5
- vocaveruntque regem egressus est autem ad eos Eliachim filius Helciae praepositus domus et Sobna scriba et Ioahe filius Asaph a commentariis 4 Ki. 18:18
- venitque Eliachim filius Helciae praepositus domus et Sobna scriba et Ioahe filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus et nuntiaverunt ei verba Rabsacis 4 Ki. 18:37
- Subahel autem filius Gersom filii Mosi praepositus thesauris 1 Par. 26:24
- porro armentis quae pascebantur in Sarona praepositus fuit Setrai Saronites et super boves in vallibus Saphat filius Adli 1 Par. 27:29
- Core vero filius Iemna Levites et ianitor orientalis portae praepositus erat his quae sponte offerebantur Domino primitiisque et consecratis in sancta sanctorum 2 Par. 31:14
- et Iohel filius Zechri praepositus eorum et Iuda filius Sennua super civitatem secundus 2 Esd. 11:9
- et fratres eorum potentes nimis centum viginti octo et praepositus eorum Zabdihel filius potentium 2 Esd. 11:14
- et Maasia et Semea et Eleazar et Azi et Iohanan et Melchia et Elam et Ezer et clare cecinerunt cantores et Iezraia praepositus 2 Esd. 12:42
- et mittantur qui considerent per universas provincias puellas speciosas et virgines: et adducant eas ad civitatem Susan, et tradant eas in domum feminarum sub manu Egei eunuchi, qui est praepositus et custos mulierum regiarum: et accipiant mundum muliebrem, et cetera ad usus necessaria. Esther 2:3
- iussimus ut quoscumque Aman, qui omnibus provinciis praepositus est, et secundus a rege, et quem patris loco colimus, monstraverit, cum coniugibus ac liberis deleantur ab inimicis suis, nullusque eorum misereatur, quartadecima die duodecimi mensis Adar anni praesentis: Esther 13:6
- quam ob rem irati principes contra Hieremiam caesum eum miserunt in carcerem qui erat in domo Ionathan scribae ipse enim praepositus erat super carcerem Jer. 37:15
- et de civitate tulit eunuchum unum qui erat praepositus super viros bellatores et septem viros de his qui videbant faciem regis qui inventi sunt in civitate et scribam principem militum qui probabat tirones et sexaginta viros de populo terrae qui inventi sunt in medio civitatis Jer. 52:25
- Et imposuit eis praepositus eunuchorum, nomina: Danieli, Baltassar: Ananiae, Sidrach: Misaeli, Misach: et Azariae, Abdenago. Dan. 1:7
- Completis itaque diebus, post quos dixerat rex ut introducerentur: introduxit eos praepositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor. Dan. 1:18
- Simon autem de tribu Beniamin praepositus templi constitutus contendebat obsistente sibi principe sacerdotum iniquum aliquid in civitate moliri 2 Ma. 3:4
- Menelaus autem principatum quidem obtinuit de pecuniis vero regi promissis nihil agebat cum exactionem faceret Sostratus qui arce erat praepositus 2 Ma. 4:27
- sed parvo post tempore Lysias procurator regis et propinquus ac negotiorum praepositus graviter ferens de his quae acciderant 2 Ma. 11:1
- Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me conprehenderet 2 Cor. 11:32