Haller's Concordance: PRAEPOSUIT
- praeposuit itaque eis magistros operum ut adfligerent eos oneribus aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni Phiton et Ramesses Ex. 1:11
- fratresque eius robustioris aetatis duo milia septingenti principes familiarum praeposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis et dimidio tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis 1 Par. 26:32
- in unamquamque gentem praeposuit rectorem Sir. 17:14
- et mecum noli venire sed habita apud Godoliam filium Ahicam filii Saphan quem praeposuit rex Babylonis civitatibus Iudaeae habita ergo cum eo in medio populi vel quocumque placuerit tibi ut vadas vade dedit quoque ei magister militiae cibaria et munuscula et dimisit eum Jer. 40:5
- secundum omnia verba haec scripsit omni regno suo et praeposuit principes populo qui haec fieri cogerent 1 Ma. 1:53
- et vocavit Philippum unum de amicis suis et praeposuit eum super universum regnum suum 1 Ma. 6:14