Haller's Concordance: PRAEPUTIUM
- tulit ilico Seffora acutissimam petram et circumcidit praeputium filii sui tetigitque pedes eius et ait sponsus sanguinum tu mihi es Ex. 4:25
- circumcidite igitur praeputium cordis vestri et cervicem vestram ne induretis amplius Dt. 10:16
- ecce dies veniunt dicit Dominus et visitabo super omnem qui circumcisum habet praeputium Jer. 9:25
- super Aegyptum et super Iudam et super Edom et super filios Ammon et super Moab et super omnes qui adtonsi sunt in comam habitantes in deserto quia omnes gentes habent praeputium omnis autem domus Israhel incircumcisi sunt corde Jer. 9:26
- dicentes quare introisti ad viros praeputium habentes et manducasti cum illis Acts 11:3
- circumcisio quidem prodest si legem observes si autem praevaricator legis sis circumcisio tua praeputium facta est Rom. 2:25
- si igitur praeputium iustitias legis custodiat nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur Rom. 2:26
- et iudicabit quod ex natura est praeputium legem consummans te qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es Rom. 2:27
- quoniam quidem unus Deus qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem Rom. 3:30
- et signum accepit circumcisionis signaculum iustitiae fidei quae est in praeputio ut sit pater omnium credentium per praeputium ut reputetur et illis ad iustitiam Rom. 4:11
- circumcisus aliquis vocatus est non adducat praeputium in praeputio aliquis vocatus est non circumcidatur 1 Cor. 7:18
- circumcisio nihil est et praeputium nihil est sed observatio mandatorum Dei 1 Cor. 7:19
- nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed fides quae per caritatem operatur Gal. 5:6
- in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed nova creatura Gal. 6:15
- propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manufacta Eph. 2:11
- ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisio et praeputium barbarus et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus Christus Col. 3:11