Haller's Concordance: PRAESENTE
- qui a proximo suo quicquam horum mutuo postularit et debilitatum aut mortuum fuerit domino non praesente reddere conpelletur Ex. 22:14
- an desunt nobis furiosi quod introduxistis istum ut fureret me praesente hicine ingredietur domum meam 1 Ki. 21:15
- nunc igitur veni ut loquar ad regem dominum meum verbum hoc praesente populo et dixit ancilla tua loquar ad regem si quo modo faciat rex verbum ancillae suae 2 Ki. 14:15
- praeterea tradidit mihi Helcias sacerdos hunc librum quem cum rege praesente recitasset 2 Par. 34:18
- Noctem illam duxit rex insomnem, iussitque sibi afferri historias et annales priorum temporum. Quae cum illo praesente legerentur, Esther 6:1
- Qui cum reversus esset de horto nemoribus consito, et intrasset convivii locum, reperit Aman super lectulum corruisse, in quo iacebat Esther, et ait: Etiam reginam vult opprimere, me praesente, in domo mea. Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem eius. Esther 7:8
- et cum spiritus me praesente transiret inhorruerunt pili carnis meae Job 4:15