Haller's Concordance: PRAESENTIA
- cumque cohors Iudae prima apparuisset timor hostibus incussus est ex praesentia Dei qui universa conspicit et in fugam versi sunt alius alio ita ut magis a suis deicerentur et gladiorum suorum ictibus debilitarentur 2 Ma. 12:22
- manu quidem pugnantes sed cordibus Dominum orantes prostraverunt non minus triginta milia praesentia Dei magnifice delectati 2 Ma. 15:27
- sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura omnia enim vestra sunt 1 Cor. 3:22
- gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici quoniam id quod vobis deerat ipsi suppleverunt 1 Cor. 16:17
- quoniam quidem epistulae inquiunt graves sunt et fortes praesentia autem corporis infirma et sermo contemptibilis 2 Cor. 10:10
- itaque carissimi mei sicut semper oboedistis non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et tremore vestram salutem operamini Phil. 2:12
- et respondit ad me et dixit: quae sunt praesentia praesentibus et quae futura futuris. 4 Esd. 8:46
- ergo, dilectissimi, ut audistis praesentia mei, ita retinete et facite in timore Dei, et erit vobis vita in aeternum; Lao. 1:10