Haller's Concordance: PRAESIDIA
- decernite quae urbes esse debeant in praesidia fugitivorum qui nolentes sanguinem fuderint Num. 35:11
- vos autem nolite stare sed persequimini hostes et extremos quosque fugientium caedite ne dimittatis eos urbium suarum intrare praesidia quos tradidit Dominus Deus in manus vestras Josu. 10:19
- Simon autem exiit et venit usque ad Ascalona et ad proxima praesidia et declinavit in Ioppen et occupavit eam 1 Ma. 12:33
- et reversus est Ionathas et convocavit seniores populi et cogitavit cum eis aedificare praesidia in Iudaea 1 Ma. 12:35
- et nunc remitte eos in domos suas elige autem tibi viros paucos qui tecum sint et veni mecum Ptolomaidam et tradam illam tibi et reliqua praesidia et exercitum et universos praepositos negotii et conversus abibo propterea enim veni 1 Ma. 12:45
- et aedificavit Simon praesidia Iudaeae muniens ea turribus excelsis et muris magnis et portis et seris et posuit alimenta in munitionibus 1 Ma. 13:33
- et ut sit super eos dux et ut cura esset illi pro sanctis et ut constitueret praepositos super opera eorum et super regionem et super arma et super praesidia 1 Ma. 14:42
- Hierusalem autem sanctam esse et liberam et omnia arma quae fabricata sunt et praesidia quae struxisti quae tenes maneant tibi 1 Ma. 15:7
- ut autem Macchabeus et qui cum eo erant cognoverunt expugnari praesidia cum fletu et lacrimis rogabant Dominum et omnis turba simul ut bonum angelum mitteret ad salutem Israhel 2 Ma. 11:6