Haller's Concordance: PRAETERIRE
- si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero praeterire sermonem Domini Dei mei ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo sed quicquid Dominus dixerit hoc loquar Num. 24:13
- ascendit ergo Booz ad portam et sedit ibi cumque vidisset propinquum praeterire de quo prius sermo habitus est dixit ad eum declina paulisper et sede hic vocans eum nomine suo qui devertit et sedit Ruth 4:1
- breves dies hominis sunt numerus mensuum eius apud te est constituisti terminos eius qui praeterire non poterunt Job 14:5
- itaque omnes communi consilio decreverunt nullo modo diem istum absque celebritate praeterire 2 Ma. 15:36
- et videns eos laborantes in remigando erat enim ventus contrarius eis et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos Mk. 6:48
- facilius est autem caelum et terram praeterire quam de lege unum apicem cadere Lk. 16:17