Haller's Concordance: PRAEVARICARI
- nonne istae sunt quae deceperunt filios Israhel ad suggestionem Balaam et praevaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor unde et percussus est populus Num. 31:16
- insuper et excelsa fabricatus est in urbibus Iuda et fornicari fecit habitatores Hierusalem et praevaricari Iudam 2 Par. 21:11
- noli praevaricari in amicum pecunia differenti neque fratrem carissimum auro spreveris Sir. 7:20
- Nunc itaque rex confirma sententiam, et scribe decretum: ut non immutetur quod statutum est a Medis et Persis, nec praevaricari cuiquam liceat. Dan. 6:8
- Et accedentes locuti sunt regi super edicto: Rex numquid non constituisti, ut omnis homo, qui rogaret quemquam de diis, et hominibus usque ad dies triginta, nisi te, rex, mitteretur in lacum leonum? Ad quos respondens rex, ait: verus est sermo iuxta decretum Medorum, atque Persarum, quod praevaricari non licet. Dan. 6:12
- unus autem ex illis qui erat primus sic ait quid quaeris et quid vis discere a nobis parati sumus mori magis quam patrias Dei leges praevaricari 2 Ma. 7:2